# De Plinii erroribus 152

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/152

con traria, qui uolunt eosdem uillos duabus seruire uirtutibus naturalibus, al teri attractiuae, alteri expulsiuae nominatis. Verba autem illa quae po stea Pli. patronus eodem in loco subiungit (in deuorando.n.guttur, cu ius pars gurgulio est, sursum uersus gulam trahit) nescio quem sensum habeant, nisi uelint illum motum significare, de quo gentilis loquitur, cum scribit. Guttur aliquando accipi apud Auic. pro corpore aggregante epiglottum, & meri, quod in transglutione mouetur sursum, & deorsum. Per gur gulionem autem puto Pli. patronum intelligere partem illam supremam tracheae arteriae, quam arabes epiglottum graeci larynga nominant, praeci puum uocis instrumentum. Vtrum autem hanc partem uir, qui non modo medicus, sed etiam latinus medicus, in suo sermone haberi uelit, & minime Bar barus recte gurgulionem nominauerit, nolo impresentia disputare, quoniam omnis de nominibus disputatio ut plato inquit est superuacua, his praesertim quibus magnarum rerum inuestigatio proponitur, nisi for te quis rem parui momenti putet scire, quando cibus aut potus deuorentur. Ego contra merito puto illos esse deridendos, qui cum hec nesciant .i. se ipsos ignorent, sperant se altiora posse peruestigare, quae humanis sen sibus patere nequeunt. Hic tamen quem dixi motus, de quo gentilis, & Plinii patronus (ut arbitror) loquitur, non paruam habet difficultatem. propter ambigentes medicorum sententias, licet omnes fere recentiores in hoc uideantur conuenire, quod cum cibus deuoratur, gula, siue me ri, simul cum epiglotto uersus fauces, & os mouentur, in qua haeresi est etiam Plinii patronus quamuis in parte euariet, quoniam ipse ait gut tur, cuius pars gurgulio est, in deuorando sursum uersus gulam trahere contra Mundinus, atque omnes fere recentiores Aui. expositores Mundinum se cuti, scribuntque epiglottus hora transglutionis non mouetur sursum, quia aliquo modo moueatur ex se, sed quia trahitur ab Isophago. Quare se cundum ipsos, et Gal. etiam, quem citant in lib. de motibus liquidis, non curgulio pars gutturis, siue epiglottus, in hora de glutionis sursum uersus gulam trahit, sed gula potius eadem hora sursum uersus trahit epiglottum, quem Pli. patronus nescio an recte (ut dixi) nominet gurgulionem, hanc autem esse Mundini sententiam indicant eius uerba, quae cauam etiam huius motus epiglotti, non ex se, sed ex accidenti afferunt. Sunt autem haec. Verum est quod meri agilii ter separatur a trachea usque ad epiglottum, ibi uero difficulter, propterea quia tunica meri dispersa est in epiglotto, & ideo ab eo non facile seperatur, & hoc fecit natura sagaciter ad hoc, ut in hora transglutio nis, cum meri eleuatur ad os ad attrahendum cibum, epiglottis etiam eleuetur, ne sui duricie, et soliditate impediat transitum cibi, & ista continuatio non fuit necessaria in tota arteria, quia ipsa secundum totum praeter epiglottum non est cartilaginosa.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
