Latin
153
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 153
Unproofread scanNot analysed yet
Et ex hac anatomia manifestatur sen tentia Gal. in libello de motibus liquidis, quod epiglottis hora trangslutionis non mouetur sursum, quia aliquo modo moueatur, nec ex se, sed quia trahitur ab Isophago perper continuationem dictam. Haec Mundinus Gal. citans, et tamen in inultis ab eodem galeno dissentiens. Tunica. n. de qua loquitur, per quam meri epigloito continuatur, per totam extendi tur tracheam arteriam, et totum epiglottum, atque etiam in partibus interioribus, per fauces autem, &os, &ininguam in partibus exterioribus, ut pla ne galenus ostendit circa initia fere lib. vii. de utilitate partium. Qua re haec duorum membrorum per tunicam unam continuatio longius extenditur, quam Mundinus opinatur, hac eadem interiori parte meri uillos habent oblongos, quibus attrahit cibum, fieri non potest quin tempore deglutio nis iidem uilli contrahantur, &longitudo meri eodem tempore abbre uietur. Quare fit ut tantum epiglottus sursum uersus retrahatur, quantum meri ad inferiora deglutiendo mouetur, hos autem motus, et descenQuo fiat sus meri, &adscensus epiglotti, quodam in loco suae anatomices galemotus de nus comparat similibus motibus in instrumento quo aqua exhauriglutionis tur e puteo apparentibus. Nam in descensu uasis lignum, cui uas per funem scam gal. alligatur adscendit. Vase autem adscendente lignum descendit. Sic. n. etiam quem Mund. ut inquit gale. stomacho, uel Isophago a deglutione cessante. Larynx, siue perperam epiglottus manifeste uidetur ad inferiora descendere. Hic ergo est ille allegat. motus per accidens, quo Gal. dicit in lib. de motibus liquidis epiglotum moueri, tempore, quo cibus deuoratur, haud quaquam talis qualem Mundinus, atque gentilis, uidentur imaginari, attollente se scilicet ad superiora meri, etiam epigiottum attolli, &se demittente, demitti. Immo ut ex uerbis gal. licet coniicere, obuersus omnino, neque etiam hi duo motus adscensus, &descensus meri, atque epiglotti sunt motus animales, hoc est facti per musculos, ut etiam uisus est existimasse gentilis, cum dixit guttur aliquando accipi pro corpore aggregante epiglotum, et meri quod in transglutione mouetur sursum, et deorsum, et sic sumi primo canonis, fen prima, capite de anatomia musculorum gutturis, sed potius naturales, hoc est facti uirtute uillorum meri, qui in se contrahuntur tempore deglutionis, et ea cessante relaxantur, licet motus meri sit per se.