# De Plinii erroribus 154

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/154

Motus autem epigletti sit ex accidenti, ut etiam Galenus sentit libro de motibus liquidis. Miror autem Gentilem diligentem, alioquin Auic. lectorem. atque etiam expo sitorem, hos motus asscensus, atque descensus, tam in epiglotto, quam etiam meri, non animaduertisse, ac saltem Auicennae docente didicisse, non ui animali fieri musculorum, sed naturali potius uillorum tunicae uestientis, os meri, et epiglotum, quando et ipse Auic. hoc ipsum docet, sen tertia decima, libri.iii. capite primo de anatomia meri, & stomachi, ubi causam reddit. Quare haec tunica ita uestiat partem interiorem meri, sicuti & epiglotti, & oris (ut diximus) exteriorem, in hunc modum scribens. Et non uestitur interior pars eius panniculo extenso usque ad postremum stomachi adueniente ei ex panniculo tegente os, nisi ut attractio sit continua, & adiuuet ad subleuandum epiglotum, ad supe riora, tum fit deglutitio, cum extractione meri ad inferiora. Idem Auic. non multo post eodem capite scribit haec uerba. Et est ex duabus tunicis, quarum interior longitudinales habet uillos, propter illud quod scitur de necessitate attractionis, et perper hoc contrahitur stomachus, quum fit deglutitio, et eleuatur epiglotus. In his.n.uerbis Auic. nihil aliud uoluit nisi quod Gal. insinuare, quod cum meri descendit in deglutitione, epiglo tus ascendat, & contra. Vtrumque autem motum esse naturalem, ut pote factus a panniculo, siue uillis panniculi tegentis, os, atque meri, et stomacum, atque una epiglotum. alioquin epiglottus ad motum meri per accidens non moueretur, nisi, et ipse quoque in hoc panniculo cum eo dem meri communicaret. Miror insuper Plinii patronum rem diuer sam ab omnibus aliis, qui de anatomice scripserunt, in sua anatomice scribere non dubitasse guttur, cuius pars gurgulio sit, in deuorando sursum uersus gulam trahere, cum secundum Mundinum. non epiglottus gulam, sed gula asscendens epiglottus faciat asscendere. secundum autem Gal. atque Auic. gula, siue meri se contrahendo descendens epiglottum cogat asscendere, secundum Gentilem uero epiglottum, & meri, simul in transglutione sursum moueantur, aut deorsum. Nam si eosdem mu sculos habent suis motibus seruientes, ut plane Gent. uidetur existimare. Non equidem uideo, qui aliter possit hic motus corporis epigiottum, atque meri aggregantis contingere, cum praesertim musculi semper ad sua principia referant eam. quam mouent particulam, ut etiam fuit superius a nobis contra eundem Gentilem ex galeni autoritate argumentantibus demonstratum. Idem tamen gentilis, fen.x.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
