Latin
155
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 155
Unproofread scanNot analysed yet
tertii, capi te de anatomia epiglottis, &cannae, scribit haec uerba. Considerandum quod pars cannae pulmonis, quae dicitur epiglottum, ubi non est ista diminutio cartilaginis, in hora descensus boli asscendit sursum, &ideo ipsa non comprimitur, siue a bucella, &ideo non dolet homo, neque nocetur anhelitus, sed totam cannam non fuit possibile superius trahi, et ideo ne fiat coniunctio boli transeuntis in actu anhelandi, &ne pressura fiat in canna non fuerunt perfectae cir culationis. In quibus uerbis uisus est, &ipse Gentilis cognouisse, cum bolus descendit epiglottum asscendere. Vtrum uero epiglotto asscendente meri descendat. Vel una asscendat, ut mundinus putauit, nec qualis sit iste motus, an naturalis an animalis, exue bis his, possumus exploratum habere, sicuti ex primis de gutture accepto pro corpore aggregante epiglottum, &meri, quod in transglutione mouetur sursum, &deorsum, idem uidetur cum mundino sentire, ac prae terea huiuscemodi motum fieri uirtute Musculorum, cum alleget Aui. primo canonis, fen prima, capite de anatomia musculorum, ex quibus quatuor trahunt guttur deorsum, duo uero adiuuant deglutionem. Quare diligentius considerantes, inueniemus inter primae exposiIn uariis tionis uerba, atque secundae contrarietatem. Secunda. n. nobis innuit expositioasscensum epiglotti cum bolus descendit, esse naturalem. Si quidem (ut nibus genti antea declaratum est) huius motus, causa sunt uilli oblongi tunicae inte lis contra rioris meri, quae etiam tunica est epiglotto communis. Prima uero (ut prorietas, bauimus) ostendit eundem motum esse animalem, quod secundum me dicos, qui uim animalem a naturali distinguunt, non potest contingere, licet duae uirtutes ad eundem motum peragendum possint, coniungi, quemadmodum ad leuandam aluum inferiorem simul agunt, &uis naturalis expulsiua intestinorum, &uis animalis musculorum, qui in parte uentris superiore collocantur, quas duas uirtutes nos etiam opus deglutionis adiuuare concedimus, &tanem negamus meri habere mu sculos, sicuti neque intestina habent, praeter ultimum rectum nominatum, qui in altima sui parte quae sedes appellatur, musculum habent, qui prohibet ne nobis inuitis exeant excrementa alui inferioris.