Latin
157
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 157
Unproofread scanNot analysed yet
Miror autem de expositoribus Auicennae, tam uetustioribus, quam recentioribus, qui in his in quibus sunt Galenus, atque Auicenna concordes, sicuti in contractione stomachi, tempore deglutionis, &eodem tempore eleuatione epiglotti, ab eorum communi opinione recesserunt. Vbi autem fuere discordes, sicuti in musculis faucium, atque meri, nullam inter eos discordiam notauerunt, neque duos medicinae principes in eam dem studuere reuocare concordiam, cui praecipue studio, cum Iacobus de partibus nouissimus Auicennae expositorum uideatur incumbere, in hac parte uisus est quodammmodo dormitare, quasi Auicennae con sentiens, &idem putans Galenum, atque Auicennam, de his musculis di cere, qui sint harum extremitatum proprii, alterius superioris, quae uocatur caput meri, siue gulae, alterius inferioris, quae a iunioribus medicis, partim barbare, partim latine loquentibus, nominatur anus, at que ficteris. Idem tamen Iacobus, primo canonis, fen prima, capite de anatomia musculorum, id in quo Galenus, atque Auicenna conueniunt, de motu epiglotti fursum uersus, &motu Isophagi uersus deorsum tem pore deglutionis, animaduertit, &Galenum allegat super his motibus sexto de iuuamentis membrorum. Verum &ipse, sicut etiam Gentilis, Iaco. de parti non meminit se postea tertio canonis, eosdem motus contrarios meri bus lapsu s. atque epiglotti, non musculis, qui sunt uirtutis motricis animalis inmemoriae strumenta, sed magis uillis tunicae meri interioris, qui uirtuti attrasibi contra ctiuae naturali obseruiunt, contribuisse. Quare diligentius considerantibus dicit. doctrina Aui. cum tot expositoribus, qui partim alti ab aliis, partim iidem à se ipsis, in uariis locis discordant, chaos quoddam uideri possit, qua Doctrina confusionis obscuritato nihil possit esse humanae uitae periculosius. Nos saaui. quod ne ad hanc amouendam, atque extirpandam, &nostrae aetatis hominibus lucem aliquam dam ueluti ueritatis aperiendam, partim librorum Gal. medicorum principis translationibus, chaos. partim in eosdem commentationibus, die, noctuque laboramus, quamuis certo sciamus nos hoc labore nostro apud illos, qui mallunt didicisse, quam discere, plus odii. quam gratiae consecuturos. Sed iam ad id quod reliquum est nostri instituti redea mus. Erat autem nostrum institutum non modo nos in his, in quibus fuimus a Pli. patrono notati, sed &una Hermo, qui pariter accusatur, defensare, quamuis Pli. patronus meo nomini in sua parcat praefatione, Hermolao non parcat, siue quod maiorem gloriam ex Hermolai, quam ex nostri aemula lii tione se assequi posse sperauerit, siue hoc nostrae amicitiae dederit, quam illi gratiam rependimus, nusquam ipsum in toto opere nominantes, sed solum patroni Plinii appellatione in ignientes. Hic ergo Pli. patronus, etiam in lactibus accusat Hermolaum, tamquam inepte Theo. excusantem.