# De Plinii erroribus 163

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/163

De utroque enim collo Galenus loquitur tertio de uirtutibus naturalibus, & per utrumque uult fieri non minus expulsionem, quam attractionem, sicuti per eundem meatum gulae siue meri, et cibus attrahitur, et aliquando expellitur, ut in uomitu contingit. Plinii autem patronus multo plus, quam mundinus, aber rat. In sua enim anatomice hoc collum non solum bifurcauit (ut mun dini utar uocabulo) sed etiam trifurcauit. Nam primum ex ipsis in medium iecoris dicit deriuare, alterum euidentiorem deferri ad pylorum omnium maximum ad intestina productum, qui lactes nominan tur, ex secundo autem qui ad pylorum deriuat traddi ait a quibus dam oriri, alterum qui in imum stomachum tendit negari ab aliis, hoc autem non esse perpetuum Idem Pli. patronus asserit, & recte quidem, quoniam haec quoque est Galeni sententia, ut retro declarauimus. Non re cte autem, atque omnino a galono dissone, praeter illum qui defertur ad py lorum, alterum scripsit, & quidem maximum ad intestina produci, quae Nactes nominantur. Ex eorum.n.numero praeter ieiunum, & tenue, etiam pylorus est, qui duodecim digittorum mensuram continet, ut Pli nii patronus scribit capite de tribus intestinis gracilioribus, in quo etiam capite scribit ad hoc ipsum intestinum meatum fellis pertinere. Quod cum scripsisset non debuit postea alio capite praeter hunc meatum fellis, qui fertur ad pylorum (hoc est) ad primum ex his, qui lactes complent, in testinum alterum maximum facere, qui ad lactes producatur, quoniam anti qui medici, ueluti galenus, atque Auicenna, quemadmodum supra ostendimus, unum tantum fellis meatum prodidere, qui a uesica, quae est bi lis conceptaculum, ad primum intestinorum deriuat, quod Pli. patro uus pyloron nominat, galenus exortum, & dodecatylon. Auicenna, & reliqui medici iuniores duodenum, quanquam sciam Plin. patronum, se posse in hoc Auicennae autoritate defendere, qui tertio canonis, fen.xvi. capite de anatomia intestinorum, scribit choleram citrinam uenire ad ieiunum inte stinum, unde forte Pli. patronus possit argumentari, quod non ad pyloron so lum, sed etiam ad ieiunum, alter fellis meatus producatur, sed meminerit Pli. patronus non esse aliam meatum intestino ieiuno necessarium, perper bilis flauae receptionem, ad quem satis, superque de ea, a primo intestino, siue pyloros, siue exortus, aut duodenum nominetur, descendit. Quare magis proprie gale loquitur, quum scribit libr.ii.de temperaturis, siue complexionibus, supra à nobis allegato. Quibus sit iste meatus simplex bilem uniuersam ad ieiunum defluere. Magis inquam proprie, quam Auicenna loquitur, dum deflue re, & non uenire talem humorem ad ieiunum scripsit intestinum, ut quam sciret esse potius eius humoris ex alio intestino superiore defluxum, quam aduentum, quod etiam scire oportuit Auic, ne alioquin uariis locis contraria sentiret, siquidem, idem Auic. fen,xv.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
