# De Plinii erroribus 164

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/164

tertii, capite de anatomia fellis, scribit fellis meatum in pluribus hominibus cum duodeno continuari. Et haec quidem de meatibus bilis dicta sufficiant, in quibus Pli. patronus, non parum meo iudicio, ut an tea ostendi deerrauit, & tanto minus, quam alii medici, qui Barbaram medicinam profitentes, ex malo intellectu uerborum Aui. atque Gal. duos esse meatus, etiam in naturali dispositione credidere, alterum qui uadat ad pylorum, alterum ad duodenum. Tanto inquam minus debet excusari, quanto ipse non Barbarorum, se gal. praecipue sectator, tum in aliis, tum in his quae ad anatomicen maxime attinent uult existimari. Sed non minus idem Plinii patronus in ips sis intestinis, tum a uero, tum a Gale. sententia recedit, ut cum scribit, Intestinum ieiunum non ita esse implicitum, ut reliqua. Hoc enim fal sissimum est, & dictis autorum, & his quae sensui manifestantur, omnino con trarium. Primum.n.intestinum quod idem Pli. patronus pylorem, alii duodenum nominant, est multo minus implicitum, immo nullo modo implicitum, obquam causam quidam, ut Galenus non uno in loco, sed pluribus testatum reliquit, neque intestinum nominandum censuerunt, neque (si eidem Gal. credimus) tenue intestinum est magis, quam ieiunum implici tum, immo aut aeque, aut etiam minus, si quidem multitudo inuolutio num in intestinis, tum aliam ob causam, tum ob hanc etiam est necessa ria, ut plures uenae ad ipsas terminentur, quod uidetur sentire non gal. tantum, in suis anatomicis, scribens ieiunum intestinum in multas in flecti inuolutiones quam, plurimum uasorum, habentes, sed etiam Auic, qui ait unam inter alias causas esse inuolutionum continuationem orificiorum uenarum sugentium. Quare ubi plures sunt uenae, ibi plures esse inuolutiones, non modo fit uerisimile, sed propemodum necessarium. Plures autem esse uenas in ieiuno intestino, quam in tenui. Galenus quoque testatur lib. sexto de aggressibus anatomicis, ubi scribit, tenue intestinum eandem habere cum ieiuno subam, tantum differre duobus, & quia nunquam uacuum inuenitur & quia non habent tantam uasorum multitudinem. Hanc maiorem uenarum in ie iuno multitudinem etiam Auicenna, capite supra allegato, confirmat. In eo tamen a Galeno, atque etiam a se ipso dissentit, quoniam post ieiunum uult duodenum plures habere uenas, quam reliqua intestina. Galenus non duodenum, sed potius tenue, secundum tenere locum in uenarum abundantia, nobis insinuauit, cum dixit ea uerba, quae nuper adduximus.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
