# De Plinii erroribus 165

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/165

Intestinum ieiunum in multas inflecti inuolutiones, quam plurimum uasorum habentes. Auicenna quoque idem sentire cogitur si uelit alteram seruare causam multitudinis inuolutionum in intestinis, quae est secundum ipsum continuatio orificiorum uenarum sugentium. Vbi.n.sint multae uenae ibi multas oportet esse inuolutiones. Quod sicubi nullae sint inuolutiones, nec ibi tantam esse uenarum mul titudinem est existimandum. Nullas autem inesse duodeno intestino inuolutiones pariter Auicenna fatetur, fen.xvi, capite de anatomia intestinorum, uidelicet ubi scribit haec uerba. Et pars intestini sub tilis, quod sequitur duodenum, nominatur ieiunum, & in hac quidem parte est initium inuolutionis, & circuitionis, & reflexionis, & quasi sint ei uiae plurimae. Si ergo inuolutiones tunc primum initium habent, cum primum ieiunum intestinum post duodenum exoritur, sequitur ipsum duodenum nullas habere inuolutiones, & consequio ne que uenarum multitudinem. Quare si Auicen. nollebat in suis sibi sententiis Repugnare, debebat dicere post ieiunum in tenui esse uenarum mesaraicarum multitudinem, in quo & idem Auicenna fatetur esse reuo lutionem unam post aliam, iccirco & id nominat, non solum intestinum longum, sed etiam inuolutum, & reuolutum, quasi ipsum habeat plures etiam, quam ieiunum intestinum reuolutiones, unde quispiam pos sit colligere maiorem in eo esse uenarum multitudinem, quam in ieiuno, nedum quam in duodeno. Tenue autem intestinum plures habere, quam ieiu num reuolutiones Caelsus quoque concedit, quem autorem Plinii patro nus, non solum in sententiis, sed etiam in uerbis studuit imitari licet plusquam Caelsus errauerit, qui libri sui de mediana, uolumine quarto, non scribit ieiunum intestinum minus esse, quam reliqua implicitum. Ex his.n.uerbis sequeretur duodenum esse magis implicitum, quod partim Galenus, partim Auicenna negat qui uult, & ipse rouolutiones primum incipere in ieiuno intestino. Non inquam id scribit Caelsus quod Plinii patronus, sed tantum haec uerba.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
