# De Plinii erroribus 166

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/166

Ab ea scilicet iun ctura quam pylorum uocant, ieiunum intestinum non ita implicitum, Inde tenuius intestinum in sinus uehementer implicitum, ita quod debe mus intelligere fieri non inter pyloron, atque ieiunum, sed tantum in ter hoc, & tenue utrum eorum sit, uel magis, uel minus implicitum, comparationem, quam Plinii patronus etiam ad pyloron fieri, & pyloron esse magis, quam tenue implicitum, rem penitus falsam in sua anato mice significauit. An uero ieiunum sit magis, quam tenue implicitum, ut par tim ex Galeni, partim ex Auicen. uerbis colligi potest, an contra ut Cael sus apertissime nobis ostendit his uerbis. Tenuius intestinum est in si uus uehementer implicitum, & ieiunum non ita implicitum, non ausim decer nere. Sed ex sectionibus uidendum relinquo. Illud ausim pro certo affirmare Mundinum in sua anatomice errare scribentem, seiunum intestinum ean dem habere, quam rectum intestinum rectitudinem. Hoc.n.uerissime potuit de duodeno dicere. De ieiuno autem protulit falso, sicuti & illud alterum, quod ad ileon, siue tenue intestinum, plures ueniant uenae messaraicae, quam ad aliquod, aliud intestinum Gale, atque Auicenna contraria asserentibus, primum scilicet ex intestinis gracilibus ieiunum intestinum inuolutio nes suscipere. Galeno uero duabus differentiis, ieiunum a tenui manifeste seperante, & quia tenue non inuenitur uacuum, & quia non habet idem tenue tantam uenarum multitudinem. Neque illud uerebor dicere, licet minus libenter, ubi de erroribus agi tur, faciam de uiris eloquentibus mentionem. Nunquam uerebor dicere Plinii patronum, una cum Caelso aberrare, scribentes iccirco pylorum intestinum, hoc nomen apud graecos esse sortitum, quoniam por tae modo per partes inferiores ea quae excreturi sumus, emittit. Neque .n. adhuc finem intestina, praesertim gracilia a natura sunt facta, ut per ea excrementa alui inferioris emittantur, sed potius ut sint instrumenta ciborum diductionis, quisper uenas messaraicas nominatas ad epar debent transmitti. Rectius ergo Galenus noster pylorum dicit ea ra tione, ita fuisse nominatum, siue pro ima parte uentriculi, siue pro pri mo intestino, huic annexo accipiatur, ut ueluti. ianitor iustus nihil per mittat exire, quod non fuerit prius in chylum conuersum, atque concoctum.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
