# De Plinii erroribus 172

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/172

Non est difficile ratione compraehendere, cum materia illa, aquosa ex qua fit urina in renibus, plurimum a uenis, atque epate, patiatur antequam a renibus attrahatur, atque in urinam liquidam conuertatur Sic ex stercore, tam super uentriculi, quam etiam intestinorum affectibus diiudicamus, quoniam licet stercus in intestinis generetur, materia tamen, ex qua fit stercus plurimam habuit prius in ipso uentriculo alterationem, ut supra ex Galen. libro tertio, de potentiis naturalibus autoritate monstrauimus, loco, quo scribit multas esse necessarias alterationes, antequam panis in stercus transmutetur. Sed iam hanc rancidam, faetidamque de stercorum generatione disputationem, quae uel suo odore legentium narres possit offendere, relinquamus, atque ad id quod secundo loco facere proposueramus, ad Hermolai scilicet in his, quae ad medicinam attinent, defensionem reuertamur, quem uideo insuper a Plinii patrono taxari, quod strumas, adenas dixerit, quae strumae, ut taxator obiicit, non sunt adenes, sed in eis nascuntur, neque in omni bus. Quam quidem obiectionem miror a Plinii patrono factam, pau lum Aeginitam ut audio interpretante. apud quem autorem legere potuit choeradas, quas latine strumas, uulgo scrofulas nominamus esse adenas induratos. Quire non potest Plinii patronus Hermolaum repraehendere scribentem strumas esse adenas, nisi illum pariter damnet, quem interpretatur, autorem. Accusat etiam Hermolaum leucoiata, & argemata, idem esse falso putantem. Sed caueat ipse, ne sit falsus accusator, ne ue maiori utatur licentia, quam illa qua me in sua praefatione scribit ad Plinii tanti autoris calumniam fuisse inuitatum. Nam quod ipse Hermolaum non minorem nostra aetate uirum inique repraehenderit, indicant ipsa Hermolai de argemis, atque leucomatis uerba in hunc modum scripta. Argemata uidentur idem ferè esse, quod leucomata (hoc est) albugines, quanquam in Loto haer ba Dioscorides uideatur seiungere, cum & ad argemata, & leucomata pollere illam tradit, nisi quis non leucomata eo loco, sed glaucomata scribendum esse censeat. Hoc quidem in loco, Hermolaus, sint ne argema, atque leucomata idem oculorum uitium, nihil decernit, sed propter quandam utriusque affectus in colore similitudinem, non sine ratione dubitat. Circa finem tamen totius operis hoc est plinianarum castigationum, et glossematum in Plinium, ubi lectorem commonet quid de eius labore debeat iudicare, differentiam inter argemon, atque leucoma apertissime ponit ex Pauli autoritate, licet (ut postea subiungit) didicimus (ut refert) Pausonias argemon idem putauerit esse, quod leucoma, Verba Hermolai, loco quo diximus haec sunt.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
