# De Plinii erroribus 176

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/176

Osten dis ob hoc, praestantiam ingenii tui, ac summae doctrinae ubertatem, ut po te qui uiris illis quos multos ueluti clarissima lumina antiqua aetas tulit iure optimo conferri possis, Gal, praesertim medicorum principi, qui & ipse quoque aliorum errata impugnare, ac penitus debellare semper fuit solitus. Recte quidem igitur, ac niueo cuiusque calculo fecisti (quemadmodum diuinatione quadam animi mei ductus fore existimabam) cum tu, qui rei medicae aetate nostra mirus artifex, & magister sis, his omnibus au dacius responderis, quae nimis accuratus Pli. defensor, aut tibi uiro doctissimo dissimulanter impingeret, aut Hermo. barbarum, uirum, & tibi amicissimum, & de re litteraria optime meritum, nimis acriter nescio an dicam, & audacter, accusaret. At ille est uenia profecto dignus Non.n. fortassis ad aduerterat tantum, & Hermolao, & tibi a doctissimis uiris tributum esse, ut uel sola autoritate (quod de Pythagora Cicero tra ditum scripsit) caeteri contenti esse deberent. Ne dum cum responsurum se ad illa sperare posset. Laetor igitur mirum immodum, cum id tibi plane honorificum sit, teque cum gratiosum multis, tum chariorem efficiat. Laudi etiam tuae uehemen tor gratulor, quam apud omnes ob hoc es adeptus amplissimam. Sed lenge am pliorem, ac solidiorem assequeris, nomenque tuum immortalitati commendabis, si quemadmodum iam omnibus persuasum est ab omni caligine, & obscuritate me dicinam uindicabis. Quam quidem opinionem ne fallas rogo tanta doctrina tantoque ingenio ornatus. Cuius unius opera, & auxilio pestifera barbarie nos liberatum iri absque dubio speramus, cum tu omnia Gal. opera in latinam linguam uerteris. Hoc sane est quod humano generi maxime fructuosum Baptista aegnatius mecum non parum exoptat, cuius morum ele gantia praeclaraque eruditio, tum graeca, tum latina ad se amandum quos que facile posset allicere. Hoc Ludouicus Bonaciolus, hoc Caesar optatus. hoc Hieronymus menochius, & Laurentius bertholinus noster, me dici profecto clarissimi, auidissime cupiunt. Ad hoc caetera praeclara medicorum omnium ingenia te exhortantur, hoc inquam, hoc illud est, quod omnes litterarum studiosi, & efflagitant potissimum, & expectant. Quo rum omnium expectationem diutius retardandam nequaquam censeo, ut non pa rum pro tali, ac tanto beneficio, & nos, ac etiam posteri se tibi quam maxi me obstrictos esse fateamur. Vale meque scias pro tuo in me animo singulari semper praesto fore, in quo tibi uel re, uel opera usui esse ualeam. Venetiis Idibus Martiis. M. D. IX. HIERONYMVS Menochius lucen. medicus, Nicolao Leonice no Philosopho, medicoque summo. S. D.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
