# De Plinii erroribus 178

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/178

non pudet, nec unquam puduit, & si pauca sciam, quae ignoro, ab aliquo docto uiro, qualem te dudum noui, aliquando discere. Nec me auaritiae ac cuses uelim, quia tecum inire amicitiam, uel potius confirmare, cum non parua mea utilitate decreui. Talem.n.te esse apud me praedicauit Franciscus totus meus, immo tuus, ut libenter quemuis, uel ignotum, erudias. Turpe insuper putabam ab uberrimo fonte limpidissimae aquae me sitientem discedere, cus praesertim a tua dipsade ictus, eum dudum optauerim. Valeat tua excellentia, cui me plurimum commendo. Quinto Calendas Decembres. M. D. III. NICOLAVS. Leonicenus Hieronymo Menochio lucem. Pho, ac me dico praestantissimo. S. D. Quam mihi nuper reddidit Franciscus. Tottus lucen. comonis amicus, epistola disertissima plane mihi indicauit, te non esse ex numero illorum, qui barbaram philosophiam, ac medicinam profitentur. Alioquin non tam eleganter scriberes, neque tantopere nostras translationes, aut nostra scripta, quibus praecipue barbaros autores uellicamus, comprobares. Equidem hac tua epistola lecta, coepi de saeculo nostro bene spare, cum uideam me tales ha bere uiros, idem mecum de tota philosophia, & medicinae arto sentientes. Qualis tu unus es, & alter Constantius noster pistoriensis, uel quidam alii, exigui sane numero, sed bello uiuida uirtus, quibus si non potero, id quod tu maxime optas, & ut facere prosequar exhortaris, ob aetatem iam ingrauescentem, adimplere, iuuabit saltem lucernam praetulisse, atque iter aperuisse, quo possit tetra ista Barbaries quae pridem omnes bonas artes occupauit explodi, seu funditus profligari. Quare tuum, ac caetero rum, quos recta studia delectant, erit officium, ut quod ego unus non possum efficere, mecum simul facere studeatis, & quam sibi laudem qui dam litteratores dudum usurparunt uidicatae Italiae a Barbaris, mul to iustius nobis asciscamus, qui non sermonem latium recuperamus, sed omnes plane homines a mortis periculo eripimus, dum expulsis saeculi nostri tenebris, ueterem medicinam in lucem reuocamus. Hoc sane mihi uidetur uere philosophari, non de uocabulis, sed de rebus ad hominum salutem plu rimum necessariis, cum barbaris decertare.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
