# De Plinii erroribus 18

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/18

n,legi oportet, tripolium in maritimis nascitur saxis ubi allidit un da, neque in mari neque in solo, folio isatidis crassiore, palmeo caule, in mucrone diuiso. haec.n. omnia uerbum fere ex uerbo plinius ex Dioscoride transtulit. Quod uero postea idem plinius subiungit, hanc herbam eandem uideri quibusdam, quae polium. miror ipsum quoque illorum erro rem sequi potius atque imitari. quam improbare, atque abiicere uoluisse, quum quod de tripolii florae miraculum legitur, polii foliis assignauerit. Sed paruum hoc futurum erat in uita periculum, si non etiam polii uires uicissim tripolio ascripsisset. scribit enim tripolii radicem dari hepaticis in farre coctam, quod quidem tripolii remedium apud nullum grauioris auctoritatis medicum legitur. polium autem non hepatis tantum, sed omnium plane uiscerum uitiis auxiliari, auctor est Galenus in.viii.de sim plicibus medicaminibus libro. scribit Dioscondes libro.iiii. quoddam papaueris genus quod ab aliquibus heraclium appellatur, habere folium tenue simile struthio.i.herbae ita uocatae, quia uero struthion apud graecos significat etiam passerem, deceptus nominis equiuocatione plinius hanc similitudinem, ad auem potius retulit, quam ad herbam. Ita enim de heraclio libro.xx.scribit. Alterum est in siluestribus heraclium, foliis si procul intuearis, speciem passerum repraesentantibus. Sed qui fidem ex re ipsa habere non possit, aliquanto sane probabilius existimet, herbam herbae potius quam auibus folium habere persimile. Empetrum ubi nascatur, et quas habeat uires in trahenda bile ac pituita scribit pli. libro. xxvii. eodem quo Dioscorides modo, Alias tamen eidem subiungit facultates, quod urinam ciet, et calculos frangit, quae a nullo alio auctore de hoc empetro traduntur. Quin contra Galenus empetrum quod etiam prassoides appellatur, solis purgationibus.vi.libro. utile esse testatur. at quos in altero empetro quod etiam Sarxiphages dicitur plinius legerat effe ctus a graecis auctoribus ac praesertim Dioscoride traditos huic Empetro a Sarxiphage diuerso quod uim purgatoriam habet nominis equiuo catione deceptus ascripsit. Betonicam a romanis dictam a graecis cestrum pingit pl. folio laperatii, Dioscorides autem (cui magis astipulatur sensus) folio quercus. Alteram uero Betonicam quae alio nomine britanica appel latur, folia lapatii habere idem Dioscorides tradit. ut uerisimile sit plinium alteram pinxisse pro altera. Parthenium scribit plinius lib.xxi.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
