# De Plinii erroribus 181

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/181

Monentur medici ali Verum ne imitari uideamur illam, quam praecipue damnamus, garrulitatem, iam ad illa ueninamus quae a nobis, in tuae epistolae calce quae sisti. Quorum primum est, sub quo capite contineatur cassia fistula apud Dio. & quod eiusdem quaestionis est, sub quo capite, etiam manna, qua aeque, atque cassia fistula medici iuniores ad molliendam aluum utuntur. Quare ad utranque respondeo, autores graecos (de ueteribus loquor) de neutra facere spetialem mentionem, uel quia ipsas non nouerunt, uel forte in usu medicinae non probauerunt. Siquidem Gal, similem cassiae fistulae fructum, quod a graecis Ceratia, ab arabibus corrupto (ut puto) uocabulo, carnubium nominatur, omnino improbat, adeo ut lib. ii.de alimentis, optet, uel melius esse opinetur, quod nunquam ad suae gen tis homines ex locis in quibus nascitur, deferetur. Quorum occasione uerborum mihi subit admirari, quomodo Auic, qui se Gal. fatetur inter pretem, illum tamen perperam alleget dicentem, quod hic fructus non defertur ad alias regiones. Frustra.n.Gal. optasset, ne deferetur ad suos, si ad alias regiones ex solo in quo gignitur non deferebatur. Di xi autem ceratia esse similem cassiae fistulae fructum, quoniam & color corticis idem, & medulla etiam dulcis, sicuti cassiae fistulae, & praeterea similibus seminibus eadem medulla distinguitur, ut non solum sensus, sed etiam Serapionis probat autoritas, qui capite de cassia fistula in quit, quod intra cannas cassiae sunt laminae ex carne nigra, & parietes diuidentes inter eas, & inter laminam, & laminam sunt grana, si cuti grana xilocaractae, & eiusdem magnitudinis, quorum color est in ter glaucedinem, et ruborem. Per xilocaracta autem debemus intelli gere fructum, quem graeci, tum ceratia, tum etiam xilocaracta nominant, latini siliquam duicem, arabes autem (ut antea diximus) carnubium. Sed & eadem est siliqua dulcis, quae etiam cassiae fistulae proprietas. Nam utri usque medulla cum recens est, laxat uentrem, cum uero exiccata, potius contrahit. Quod de siliqua dulci dioscorides, Gal, & Paulus, ac Pli nius quoque testatur apud nos. De cassia fistula autem constat medicorum experientia. Hic tamen medicos iuniores commonefacere oportet, etiam in libris graecorum, sicuti dioscorid, atque Ga, de cassia fistula legi, sed non de illa, de qua tu quaeris, quae uim habet aluum molliendi, atque ideo a quibusdam recentioribus siliqua pharmaceutica nominatur, sed de quadam spetie cassiae ligneae, quae συριτε.i. fistula, ab eisdem graecis ud esse casnominatur. Qua propter diligentius aduertendum, ne cum in libris sam fistulas graecorum cassiam fistulam scriptum inuenimus, alteram putemus graecis, ali intelligi, de qua arabes autores loquuntur.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
