Latin
187
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 187
Unproofread scanNot analysed yet
Multi tamen me dici iuniores hoc non animaduertentes putant, tam Plinium, quam etiam Auicennam, de uisco loque quo aues decipiuntur. Ego autem non uideo quando, aut Pli. aut Auicennae conueniat, uiscum aucupum, inter uenena connumerare. Pli. siquidem lib. xvi. c. ultimo de uariis uisci generibus accuratissime scribit. natumque abest, ut aliquod ipsorum dicat esse ue nenum, quod uiscum in robore arbore natum, certa tamen religione decerptum dicat, secundum druidum opinionem, contra omnia uene na esse remedio. Superstitionum tamen eodem in loco Plinius impro bat opinionem, non refellit, quod multo magis fuerat faciendum, si uiscum esse uenenum existimasset. Neque minus Auic. ii. cano. de uisco, tam quam salubri medicina, plurima refert. nullam nobis dans quod sit uenenum mortiferum, significationem. Quare fateri oportet, utrumque autorem, aut sibi ipsis in uariis locis repugnare, aut cum de uisco tamquam ueneno, loquuntur, abuti uocabulo, quoniam ixias pro ueneno sumptum non in uiscum, licet sit nomen a uisco deductum, sicuti. n. chamaeleon albus, &niger, ideo ixias nominatur, quia in quibusdam locis uiscum gignit sub alis foliorum (ut inquit Pli.) lib. xxii. c. xviii, ut autem Dioscorides, iuxta radicem, ita ixias uenenum, ut hoc nomine uocaretur, habuit a casu qui eius sequitur positionem. Nam sicuti uiscum quaecunque illi adhae ferint, retinet, ita ixias uenenum haustum, contrahit omnes corporis superfluitates, nos quidem ita Plinium per abusionem uocabuli a contradictione uindicamus. Viderint autem medici iuniores quo pacto Auicennam tueantur, quem uolunt. 4. cano. de uisco aucupum, inter alia uenena fuisse locutum. Nam quidam ipsorum, qui satis prolixum tractatum de uenenis ediderunt Auicennam allegant talis uisci intus assumpti remedia scribentis, neque sane admodum foret admirandum, ita in hoc. Ixia Aui, sicuti in altero. s. in radice chamaeleontis nigri (hunc enim &ipsum ixiam a graecis, licet dissimili ratione diximus nuncupari nominis uicinitate fuisse decipium. Sic. n. quae ixiae ueneni sunt propria, ixo. i. uisco tamquam ueneno, quarto can. aui. tribuit, ueluti quae cha maeleonti albo, aut nigro conueniunt. Idem Auic.