# De Plinii erroribus 188

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/188

alteri frutici adscri bit, quem graeci chamaeleam, arabes mezereon appellant. Est autem cha maelea, non solum figura, sed etiam uiribus multus a chamaeleonte albo, uel nigro diuersa, & chamaelea quidem, ideo hoc nomen sortita est apode grae cos, quia habet folia similia oliuae. Chamaeleon autem albus, & niger (ut iquit Dios.) silybo, uel scolymo assimilatur. Qui uero in Creta insula haerbam adhuc a graecis chamaeleontem uocatum uiderunt, testantur ipsas esse aculea tam, & ferre uiscum, ut de ipsa, tum Dio. tum etiam Pli. Prodiderunt, quo uisco etiam im quunt cretas pennas sagittis agglutinare. Aiunt praeterea haerbae illi, quam nos carlinam nominamus, esse simillimam, quam quidam putant ideo carlinam a nostris nominari, quia fuerit Caroli regis inuentum. Ego potius carli nam una littera uariata, pro cardina, dictam existimo, quoniam sit e genere carduorum, siue haerbarum aculeatarum. Ideo autem chamaeleon haerba a grae cis nuncupata, hoc nomen apud ipsos obtinuit, quia mutat cum terra, in qua gignitur colores more chamaeleontis animalis, quod & ipsus stabilem non habent colorem, sed quemcunque proxime attingit, admittit, praeter rubrum, & candidum. Quamuis autem in chamaelea frutice, & chamaeleonte haerba aculeata, sit non modo nominum, sed etiam naturae, ratio diuersa, Aui. tamen, atque Serapio, & omnes ferè arabes, ambarum proprietates, in uno.c.confuderunt, quem quidem errorem, licet apud serapionem manifeste depraehendere.c.de mezereon.i. chamaelea, in quo.s.c.mezereo describit, eodem modo quo Dio. chamaeleam, & easde; mezereo, medicinae tribuit proprietates, quas Dio. quem etiam Serapio alle gat.c. chamaeleae, sed paulo post eodem. c. etiam paulum Serapion adducit de mezereone albo, & nigro loquentem. Nigrum tamen, & album, non sunt meze reonis.i.chamaeleae fruticis differentiae, sed chamaeleontis haerbae aculea tae, cuius duo genera, alterum albi, alterum nigri, discrimine nommodo a Dio, sed etiam a Pli. distinguitur, immo ab ipso etiam serapione, qui postea alio in loco, &.c. diuerso de chamaeleonte albo, & nigro, eadem fere scribit, quae de am bobus Dio. Neque meminit se, de eisdem haerbis.c.de mezereo, fecisse mentio nem. Aui. pariter id, quod ipse aliis solet obiicere, caput in.c.posuit, nam.ii. canonis, & chamaeleae, & chamaeleontis albi, & nigri propritates.c.uno de mezereo inscripto complectitur, cuius plures facit species, cum tamen chamaelea, quam arabes proprie mezereon uocant, sit simplex species, secundum Dig. gal.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
