# De Plinii erroribus 19

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/19

apud celsum uocari perditium et Muralium, deinde subiungit easdem parthenio (quod muralium appellatur) uires, quas Dioscorides alteri parthe nio ascribit (quod Chamemelon alio nomine dicitur) quoniam parum fu liis et flore ab herba chamemelo differat, hanc autem parthenium Cha memelo similem herbam nonnulli ex recentioribus medicis Cotulam ap pellant. Sed hec parthenium non uocatur a celso perditium atque muralium, sed altera potius quae elxine a graecis / et simul perditium ac parthenium quoque nuncupatur, a latinis autem parietaria / et muralium dicitur, quia passim in pbrietibus seu muris nascatur, nostro quoque aeuo uulgo una littera dempta pro parietaria paritariam appellant. hanc eandem herbam siue muralium siue parietaria dicatar / connumerat celsus libro suo de medicina tertio, inter ea quae uim habent reprimendi simul ac refrigeram di. quae sane facultas ei parthenio / quae perditium / et parietaria appel latur, non autem alteri quae etiam Chamemelon dicitur / ab omnibus ferè medicinae auctoribus ascribitur. haec.n.sunt / de eadem, Dioscoridis uer ba. habent folia refrigerandi atque astringendi facultatem. nec de ea ali ter Paulus atque Galenus tradiderunt. Ipse pariter plinius li.xxii. ean dem et parthenium / et perditium quoque nominari confirmat. plinium etiam non tantum nominum. sed rerum quoque ipsarum similitudo aliquando decepit. Nam cy clamini radicem quae rapum terrae propter rotunditatem dicitur, Aristolochiae rotondae, quae et ipsa a radicis rotunditate nomen accepit, radicem esse existimasse uidetur. Nam lib.xxv.quo in, loco Aristolochiam quattuor distinguit generibus, eius quae rotunda dicitur radicem scribit / a piscato ribus campaniae uenenum terrae uocari, ac coram se contusam immixta calce atque in mari sparsam continuoque aduolasse pisces mira cupiditate, statimque exanimatos fluitasse. hoc idem ut a uiris grauissimis accepi, nostro fit aeuo ab eisdem piscatoribus, non Aristolochiae rotundae, sed cyclamini potius radice, pisces alliciendi atque exanimandi causa, Ipse quoque plinius eosdem effectus non Aristolochiae rotundae sed Cu iusdam Cyclamini radici lib.xxv.tribuit, aut igitur fatendum est, du as esse radices quae eosdem praestent effectus, quarum tamen alteram esse Aristolochiae rotundae radicem neque ab aliquo auctore scriptum digitized by C 50ogl reperitur. neque experientia comprobatum.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
