# De Plinii erroribus 191

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/191

Verum isti praeter uiolentam expositionem, quia tapsiam rutam agre stem nominari ape de nullum autorem quod sciam, nisi apode aui, legitur, in alterum multo maiorem incidunt errorem in illam ut contradictionem, quam nuper Aui. obiectaui mus. Gummi.n.tapsiae (ut inquit Dio.) purgat potenter superius, & inferius. Adeo ut iuxta eundem Dio. dosis, quae drachmam una excedit, sit peri culosa. Gummi autem rutae agrestis de quo. quarto can. inter uenena Auicenna agit intus assumptum, uim habet retinendi omnia quae cur runt ex utrisque uiis, ut iisdem uerbis Auicenna testatur. De turbit. De turbit, autem de quo in chirographo quaeris, difficile est etiam quo nomine apud Dio, censeatur, determinare. Turbit.n.est nomen barbarum. Barba ri autem autores de ipso uarie loquuntur. Aliud siquidem de ipso scribit Se rapio, aliud Mesues. Quare si à me petas quid sit apud Dio. turbit a Se rapione descriptum, possum tibi sine aliqua haesitatione respondere, esse Tripolium, licet hoc nomen apud Serapionem allegantem in eo Dio. sit deprauatam. Nam quae de Tripolio Dio. ac Pli. scripserunt quod in maritimis nascitur locis, ubi allidit unda, neque in mari, neque in sicco, folio Isa tidis crassiore, palmeo, caule in mucrone diuiso, radice alba, odorata, calida gustu, & relique. Haec eadem Serapio de turbit scribit, quod caricamum uitiose, ut diximus, pro tripolio nominat, de quo uel codicis, uel autoris errore minus sit admirandum, quando & apud Pli. non tripolium, sed trifolium potius corrupte legitur, adeo ut Simon dubitauerit, an sit idem caput de trifolio apud Pli. & de tripolio apud Dio. & de turbit apud Serapio nem. Pandectarius autem duo capita scripsit, alterum de tripolio. secundum Dio, alterum de Turbit secundum Serapionem. Quasi turbit apud serapionem sit aliud à tripolio apud Dio. qui forte error pandectarii, una cum Simonis dubitatione, inde etiam habuere occasionem, quoniam in latino Dio. cuius uerba citat pandectarius, scribitur, Tri. habere folia similia appio. Cum tum uero. dio. tradat esse similia Isatidi haerbae, hoc est, illi, quam uulgo Guadum ap pellamus, quam in usu tinctorum celeberrima est. Apam serapionem autem haec simi litudo, neque ad aperium, neque ad Isatides refertur, sed ad quandam plantas, quae Arasatis nominatur, quod uerbum puto apode arabes esse corruptum, & pro Isatide, arasatin scribi, sicuti etiam apud Pli. non folio Isatidis, sed folio satis crassiore palmo itidem uitiose scriptum inuenitur. Qui quidem locus fu it a me pridem in li. de Pli. atque aliorum medicorum erroribus castigatus. Si autem a me quaeris quid sit, turbit quod describitur a Mesue, apud Dio. dicere oportebit, turbit illud Mesuae non esse Tripol. apud Dio.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
