# De Plinii erroribus 196

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/196

de me zereon similem fecerit confusionem chamaeleontis, & chamaeleae, ut cum de Ixia uerba faceremus, ostendimus, in eo tamen magis est, quam mesues, Auice. probandus quod mezereon haud quanquam fecit ex genere lacticiniorum, et quam uerum me zereo (hoc est) chamaeleam agnoscunt, sciunt eam non habere lac. Dixi autem uerum mezereon, quod a graecis chamaelea dicitur, quia apud nonnullos arabes Ioannem.s.Serap, ueluti simon annotauit, mezereo est mirdane, uel mendane, quam autem mendane ab Aui. uocatur, est lathiris apon graecos, & catapucia minor apud, medicos iuniores, quam certum est non esse mezereon, neque ab Aui, neque a Serapi. neque etiam a Mesue designatum, ut satis constare ex uariis descriptionibus arbitramur, & quia ali ud. c. de mendane aliud de mezereon, Serapion, atque Aui. scripserunt. Non solent autem autores arabes duo.c, sed unum tantum de eadem simplici medicina scribere, nisi forte nominus uarietate decepti, quam una sit geminam eam crediderint, non, quod de Aui. supra dubitauimus, ne forte de esu la duobus capitibus egerit, &c. de sebram, & altero de mezetegi hunc li quido errorem in Serap. depraehendimus, quic. de tithimalo, ultimo loco nominat spetiem tithimali, qui dicitur Ptias, uult autem dicere peritiusa, cuius radicen quidam esse turbit (ut supra ostendimus) existimauerunt, Et Paulo infra aliud caput scribit de sebram, in quo easdem tribuit sebram proprieta tes quas pitiusae Dio, neque meminit se de eadem planta, etiam inter species tithimalorum fuisse locutum. Supra autem diximus (ut ad id perper quod haec omnia subiunximus reuertamur) turbit apud Serap. esse Trip. apud Dio, quam quidem Serapio, neque ipse mezereon, sicuti neque tripolium Dio. la cticiniis annumerauit. Simon autem genuensis in littera. L.ubi de lac ticiniis facit mentionem, etiam Trip. inter ista collocauit. Quia.n.Mesues ponit turbit inter lacticina. Turbit autem apud Serap. est planta, quam Dio. uo cat Trip. Nesciens simon hoc nomen turbit apud duos autores aequo ce dici, apud alterum de planta habente lac, & folio ferulae simili, apon alterum de planta carente lacte, & folium Isatidi.i.guado simile gerente, perper uerba mesuae de turbit, tripolius quoque inter lacticinia connu merauit. Vide quot difficultates, & quidem inexplicabiles, occurrunt me dicis iunioribus arabum autorum doctrinam sequentibus, ob eorundem autorum non modo a graecis, sed etiam a seipsis discordantiam.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
