# De Plinii erroribus 198

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/198

Nam & hoc perper magnam, quam habent cum buglos so similitudinem, buglossum magnum pariter a graecis appellatur. Verum diligen tius considerantibus descriptio buglossi, apud dios. plus boragini conue nit. Descriptio autem crissii, siue buglossi magni, plo alteri quadrat, quam nos uulgo buglossam, seu linguam bubulam nominamns, siquidem idem diosc. inquit folia crissii esse longiora foliis buglossi, quanquam apud Plinium qui crission lib. uigesimo septimo. ca.viii. fere eodem modo quo dioscorides describit eandem criss. non habere folia non longiora buglosso (seu ut ipse in terpretatur lingua bouis, sed potius minora scribatur, quem puto erro rem, ex uocabuli graeci similitudine, & codicis mendo quem Plin. habuit, contigisse, quoniam pro macrotera, quod uerbum significat longiora, microtera. i. minora, scriptum inuenit. Ego uero in multis codicibus graecis non solum in pressis, suae etiam manu scriptis apode dios. μακρότερα. i. longiora, non autem μικρὸ τερα.i. minora repperi, liquido autem sensui subiicitur folia haerbae illius, quae uulgo buglossa dicitur, esse foliis boraginis longiora. Item idem diosc. inquit in summo caule crissii esse capitula purpurea, quae soluuntur in lanugines, quod etiam in haerba buglossa a nobis appellata uisu depraehenditur, con tra in beragine capitula cerulea, non autem purpurea conspiciuntur. In autore autem de simplici medicina leguntur, haec uerba. Buglossas romani linguam bubulam, lucani corago. Nascitur locis cultis, & sa bulosis, forte autem pro borago uerbo, corago uitiose scribitur, aut nomen coraginis una lram uariaca est in boraginem uersum. Quod autem inquit nasci locis cultis, & sabulosis, hoc idem de suo buglosso diosco. tradit. Pandectario quoque siqua est huius hominis quantas in Iram. L.lisinaltaur, quod nomen apud arabes significat linguam bouis, ipse boragines interpretatur. Quare forte melius fuerit, cum buglossas de quam dios. Gal, & autores arabes utrum que allegantes ad usum medicinae adhibemus, Boraginem potius quam illam quae passim buglossa nuncupatur recipere, atque ita falsum erit id, quod Montag. existimauit, Auicennam nihil de boragine dixisse, nam nisi mea me fallit opinio, caput de buglossa, seu lingua bouis apud Auic. est caput de boragine, sicuti etiam apud Serap.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
