# De Plinii erroribus 20

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/20

aut illud dicendum erit Cycla minum, qui radicem habet, rotundam, quartum esse Aristolochiae genus, quo nihil dici posset rerum naturae repugnantius. siquidem inde apud graecos Aristolochiae nomen ut Dioscorides ac Plinius ipse testatur, quo niam sit optima praegnantibus, Radix uero cyclamini adeo est aduer sa praegnantibus, ut si eam mulier grauida transcenderit, abortum faci at ueluti Dioscorides pluresque alii medici insignes retulerunt, ac plini us ipse quoque confirmat. Quamuis plures sint herbae quae circumaguntur cum sole, Dioscorides tamen duo facit Heliotropii genera, alterum foliis ocymi, florae albo subruffo recuruo, ut Scorpionis cauda possit uideri, unde et illi Scorpiuri apud graecos nomen, alterum non absimile foliis iuxta paludes nascens. Pli. uero libr.xxii, quum et ipsae duo genera Heliotropii describat, in eisdem comprehendere uidetur illam intibi speciem, quae a medicis graeco nomine Cichorium appellatur, ita.n. eodem libro de Heliotropio scribit Heliotropii miraculum saepe diximus cum sole se circumagentis, etiam nubilo die, tantus syderis amor est, nocte uelu ti contrahit caeruleum florem. genera eius duo, Tricocum, et Heliostrophium, hoc altius quanquam utrumque semipedalem altitudinem non excedat. semen in folliculo messibus colligitur, nascitur non nisi pingui solo, culto que maxime. Tricocum ubique, si decoquatur inuenio in cibis placere. Quid nam aliud erit Heliotropii genus cuius flos caeruleus existat, et non nisi pingui cultoque solo nascatur, quodque si decoquatur in cibis placeat, praeter eam quam diximus intibi speciem hanc tamen Dioscorides quum de seride tractaret, ueluti unam eiusdem seridis speciem no tificandam duxit, ac proprietates longe ab Heliotropii uiribus diuersas assignauit. Quare mirandum est quo pacto Plinius hoc loco ubi intibum designare uidetur, easdem tamen uires potestatesque subscribat, quas in utroque Heliotropii genere tradidit Dioscorides. Auget etiam illud magis admirationem quod idem Plinius intiborum remedia ac praesertim illius quod Cichorium a graecis dicitur, cuius flos caeruleus cum solae circumuertitur, priore in libro.s.uigesimoprimo suo loco notauerat, plurimum ab iis quae de utroque heliotropio tra duntur differentia. Simili errore Plinius pentaphylon atque herbam fragra ferentem pro eadem accepit, ac pentaphyli notas simul ac uires eidem her be praeter pentaphili nomen censuit ascribendas, sic.n.libro.xxv.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
