Latin
21
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 21
Unproofread scanNot analysed yet
de pentaphylo retulit pentaphylum nulli ingnotum est quum fragra quoque gignem do commendetur. Existimarem tamen in re tam nota esse codicis potius plinii errorem ac pro pentaphylo Trifolium legi oportere, quoniam ea herba quae fragra gignendo commendatur, et que nulli ignota est, non qui nis sed trinis constat foliis. nisi postea Plinius alia nomina graeca subiunge ret. atque alia afferret indicia, que non sunt alterius herbae quam pentaphili propria. Adarcen Pli. inter species harundinum lib. xvi. connumerat ubi ita scribit est et in italia nascens adarce nomine palustris ex cortice tantum sub ipsa coma utilissima dentibus. Adarcem uero Dioscorides Galenus et paulus non harundinis speciem sed potius salsuginem quandam in exsiccatis paludibus harundinibus adhaerentem esse scripserunt. Pli. lib. xxxv. in ter caeteros colores natiuos lemniam quoque rubricam connumerat. cui in ter alia rubricae genera palma a ueteribus dabatur. Hanc praeterea mul tum ab antiquis celebratam cum insula in qua nascitur refert. nec nisi sigilla tam uenundari solitam, unde et sphragidos illi nomen fuerit apud graecos, hac praeterea minium subliniri adulterarique, remque in medicina preclaram esse testatur, omnes. n. huic lemnie rubricae facultates subscribit, quas prisci medici in terra sigillata tradiderunt. Videtur itaque Plinius Lemniam rubricam et lemniam sphragida siue terram sigillatam eandem esse existimas se. At galenus tum aliarum rerum quae sunt in medicinae usu tum huius preser tim terrae sigillatae diligentissimus inuestigator ut qui quemadmodum de se scribit longis itineribus ad lemnum insulam nauigauerit ob nullam aliam causam nisi ut lemniam sphragida et quando nasceretur et qualis nam esset oculis ipsis contemplaretur, aliud esse rubricam lemniam. aliud lemniam sphragida in suo de theriaca ad pisonem lib. apertissime ostendit, ita. n. in eodem lib. de lemnia sphragide siue terra sigillata scribit praestat autem eam non appellare rubricam, sed terram, est enim quedam rubrica que in insula lemno nascitur qua ad alios utimur effectus diuersos ab his ad quos ter ra sigillata adhibetur. in nono autem sui de simplicibus medicamini bus libro idem Galenus terram lemniam tribus distinguit generibus Primum est eius que sacra dicebatur quam neminem preterquam Dianae sacerdotem attractare fas erat. cui etiam eiusdem deae signatura imprimebatur atque ob id lemnium sigillum uocabatur. Secundum eius que est uere rubrica qua fabri lignarii utebantur. Tertim illius quae uires habet abstergentes, atque ob id erat in usu fullonum praecipua. si itaque in in re quam adeo curiose inuestigauit galenus eidem magisquam plinio crede re oportet, non recte plinius quae de terra sigillata a ueteribus medicis tradita fuerant eadem lemniae quoque rubricae quae inter colores ponitur ac non fuit tanti celebritatis ut non nisi sigillata uenderetur neque eosdem habet quos lemnium Sigillum in medicina usus censuit ascribenda.