# De Plinii erroribus 23

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/23

de eadem herba ac ladano non aliter scripsit quam supra commemorati uiri, haec enim sunt eius uerba. Ledon appellatur herba ex qua ladanum fit in cypro caprarum barbis adhaerescens. Est igitur cisthos uel lada siue ledon non autem cissos.i.hedera cuius flore depasto ladanum hircorum barbis adhaerescit, quod Pli. ipse hoc in loco lib.s.xxiiii. plane confirmat quamuis lib.xii. uisus sit dubitasse utrum esset hedera uel lada ex qua in cypro ladanum fieret, cuius dubitationis originem inde emanasse cre diderim quod aliquando ex cistho aliquando ex lada, quoniam utroque no mine eadem herba indicatur ladanum colligi apud diuersos auctores legisset, ipse tamen modus quem plinius insinuat quo pacto ladanum hir corum barbis adhaerescat facile ostendit fruticem uel herbam cui pingue illud insideat, humilem esse ac per terram se spargentem non quemadmodum hedera per arbores se ab humo attollentem cum ita scribat deinde nebula sole discussa in puluerem madentibus uillis adhaerescere. neque.n. barbae hyrcorum hederam depascentium, quae ut nonnullis placet imo hedera dicitur quia aedita petat nebula in puluerem sole discussa maderent nist non Cissum siuae bederam sed Chamaecissum potius hoc est hederam humi repentem depascantur. Atqui quo pacto hoc etiam in Cy pri insula fieri possit in qua si theophrasto grauissimo auctori credimus nec hedera quidem nascatur, siquidem Cypros insula sit ad Asiam per tinens ut omnes cosmographi consentiunt nec plinius ipse dissentit. qui etiam fru stra ab Arpalo hederam in Asia satam affirmat. Vtrum uero suis tem poribus in eo em coeli tractu proueniret non asserere ausus id tantum scripsit hedera iam dicitur in Asia nasci, unde luce clarius apparet. plinium in eundem errorem incidisse in quem lapsus est Auicenna, cum in suo de simplicibus medicaminibus lib. herbam ex qua fit ladanum hederae speciem significauit. In eodem .xxiiii.lib. plinius cum post factam de hederis mentionem de duobus quoque Cysthi generibus scribit ea uerba subiungit sub his maxime nascitur Hypocisthis ex quibus uidetur inuere sub his quidem cisthi generibus maxime nasci Hypocisthidem sub hederis autem nasci etiam aliquando licet non adeo frequenter. neque.n. eo in loco aut alibi plinius de aliis cisthi generibus aliquid dixerat ut id maxime ad eorum potius quam ad hederarum comparationem posset referri. possum ergo sic colligere Hedera apud plinium diuiditur in marem ac foeminam utriusque flos similis rose siluestri describitur eodem auctore in insula cypro hederae flore deroso Ladanum hircorum barbis adhaerescit, sub hederis quoque Hypocisthidem nasci aliquando significatur.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
