# De Plinii erroribus 27

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/27

atqui facile erat aduertere, quod ea quae de isatide satiua et siluestri a Dioscoride scri buntur, eadem ferè omnia de nil siue Nilegi a Perapione atque Auicenna traduntur, quanquam et hii ambo auctores hanc herbam ipsam que a graecis isatis diceretur, non satis nouisse uideantur, alioquin non ita uarii atque ancipites in eadem referenda fuissent, Serapio quidem Nigel suam quam / pro / isatide posuit, quamuis ex sententia Dioscoridis eandem describat, affert tamen et aliorum auctorum sententias, quorum aliqui nileg habere florem Coriandri dixerunt, aliqui folio phaseolorum constare. quas quidem opiniones facile improbare potuisset, si herbam ipsam non tam ex aliorum scriptis quam ex se ipso cognitam atque perspectam habuisset. Idem Serapio plantam quae Habnil.i.granum indicum gignit scribit esse similem plantae le bib.i.inuoluolo siue uolubili, ut uocabulis utar apud medicos nostros usitatis, ac ramis praeterea foliisque uiridibus, flore in cuiusque folii radice purpureo constare, pluraque alia eiusdem plantae addit indicia, quae plane ostendunt eam esse omnino ab isatide differentem. hinc ortus est Simonis error, qui de nil in littera n ita scripsit. Nil arabice est indicum, quo panni tinguntur, et est succus plantae similis uolubili, semen eius inter laxatiua ponitur. in quibus uerbis si Simon illud indicum innuat, de quo Dioscorides Galenus et Paulus tradiderunt, multiplex est mendatium. Neque enim indicum est herbae succus. uerum ut scribit Dioscorides libro.v.et Pli. quoque idem retulit libr.xxxv.indicum est duorum generum. Alterum quod fit harundinum indicarum spumae adhaerescente limo, alterum ex purpu rae spuma in purpurariis officinis cortinis inatante. Si uero ita indicum accipiat, ut nos uulgo uocare consueuimus succum quendam herbae, que a graecis isatis, à nostris guadum, ut antea docuimus uocitatur, quod indicum dixerit herbae succum, non sane a uero disentit. At quod ea her ba ex qua is succus exprimitur, qui indicum appellatur, sit in uol uolo similis, tam est in propatulo falsum, ut improbatione non egeat. Idem Simon in littera h. refert ex sententia Theodori prisciani. isatim esse rubeam tin ctorum. Postmodum in littera o.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
