Latin
28
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 28
Unproofread scanNot analysed yet
dicit osatim ut macer scribit esse gratam tin ctoribus herbam, quae dicta tam uaria non paruam fidem faciunt ignorasse Si monem, quod apud graecos isatis, et quod apud arabes nil significaret, quanquam in hoc postremo simoni sit ignoscendum, Nam et arabes ipsi de eadem nil sibi non constant, quemadmodum ex scriptis Serapionis probauimus. Auicena quoque quamuis uires potius ac proprietates plantarum enarrare quam earum effigies indicare studuerit, quom tamen ipse quoque de eadem isatide tribus in locis sub nil uocabulo scribat, merito suspicionem affert, se etiam titubasse atque ancipitem fuisse quod nam esset isatis. nam in littera. n. eadem de nil scribit. quae de isatide Dioscorides, quoniam eodem modo diuidit in satiuam, atque siluestrem atque easdem ferè uires ac proprietates herbae Nil tribuit, quas isatidi Diosco. Sed rursus idem Auicena in littera. g. ita scribit, guasmein est fo lium nil, et quaedam alia subinfert, quae in littera n de eodem folio declarauerat. unum tatummodo addit, quod capillos inficit, non tamen in hiis neque ase ipso neque a Dioscoride multum Auicena dissentit. ob id tantum reprae hendendus quod frustra de eadem re in diuersis litteris scribat. at in eadem littera. g. plurimum a Dioscoride ac ueritate ipsa uidetur discre pare, de grano. n. nil ita scribit. granum nil est cartamum indum, deinde multas proprietates subinfert, quae nihil ad isatidem pertinent. pro qua nil siue nigel idem Auicena in n littera retulerat. Mesue quoque hunc errorem animaduertens, ubi de Cartamo scribit, dicit quosdam falso putasse car tamum esse granum nil. Nec minor est apud auctorem Pandectarum in eisdem rebus nominbusque colluuio, nam et ipse falso scripsit, quod arabice nigel dicitur, Nesme a graecis appellari, a latinis autem indicum, et quamuis herbae nil siue indico omnes facultates subscripsisset, quas Dioscorides atque Galenus et Paulus isatidi tribuunt, Idem tamen alio in loco uidelicet in littera. B scribit osatidem uel potius isatidem et Borith graece, arabice autem agis do, latine Saponariam uel herbam fulonum, omnibus hisce nominbus ean dem herbam nuncupari. ex quibus uerbis uidentur innuere isatim quam ipse uitiose osatim appellat, esse radiculam illam, cuius adeo succum in pur gandis lanis Pli. lib. xix. extollit, nisi quod postmodum proprietates subscribit, quae non sunt radiculae seu herbae fulonum, sed isatidis potius . i. herbae tinctorum propriae. Quantum uero huic auctori Pandectarum credere debeamus, uno eiusdem uiri ignorantiae argumento recitato patebit.