# De Plinii erroribus 29

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/29

Docet Dioscorides ex foliis. Chameleae cum duabus partibus absinthii addito melle uel aqua fieri catapotia.i.pillulas. hic autem bonus uir qui cunque fuerit qui libros omnia mendatia continentes composuit. nesciens Catapotia apud antiquos significare eas quas nos uulgo pilulas appella mus, dixit docere Dioscoridem fieri trociscos admixto absinthio dupli ci mensura et una parte chameleae et catapuciae, quasi apud Dioscoridem hoc uerbum Catapotia non pilulas, sed plantam potius, quae uulgo ca taputia dicitur, significaret. Sed ne dum aliorum potius quam plinii erra ta persequimur, usque ad fastidium uolumen excrescat, ad propositi nostri institutum reuertamur. Echios alterum genus describit Pli. eodem quo Diosco. modo lanugine spinosa et capitulis uiperis similibus. hanc eandem refert Dio.li.iiii.ab aliquibus Alcibium uocari. Pli. tamen. li.xxvii. quasi de alia re uerba faciens quam de Echi, quam lib.xxvi.contra serpentes bibi ex uino et aceto docuerat, ita scribit. Alcibium qualis esset herba apud auctores non reperi, sed radicem eius ac folia trita ad serpentis morsus imponi et bibi iubent. sic Diosco.lib.iiii.Echios radicem ac folia e uino potari iubet contra eosdem serpentes. esse uero eandem Alcibion et Echin, illud non tenue est argumentum, quod neque Diosco. neque Paulus de alcibio seorsum scripserunt, sed de echi tantummodo, quam alio uocabulo Alcibium siue alcibiadion dici pariter retulerunt. Nicander etiam in Theriacis suis.i.in eo.lib. in quo remedia scribit contra animalia uenenata, eandem herbam Alcibium et echin utroque nomine nuncupat, atque eiusdem lib. expositor. Alcibium quidem ab inuentore uel ut Demetrius inquit ab alcibio quodam qui primus ex eadem herba remedium sensit, Echin autem quoniam contra Viperarum ictus utiliter bibitur, scribit appellatam. Sed quoniam de theriacis facta est mentio, non possum me temperare quin hoc in loco medicorum nostrorum errorem patefaciam, qui nobile illud antidotum, quod theriaca uocatur non ἀπὸ τὸν θηριὼν. idest feris contra quorum uenena exhibetur, aut quae in eiusdem compositione miscentur, non sunt autem aliae quam uiperae, sed a quodam serpente qui proprio nomine tirus nuncupetur, quem que omnino huic antidoto addere oporteat, nomen traxisse opinantur. eundem autem serpentem ex egypto usque pretunt, et qui fidem facere uolunt se omnia b iii Digi liligentissime conquisiuisse, quae ad theriaces compositionem sint necessaria una cum aliis, quae eidem misturae adiunguntur, publice uiscendum exponunt sed neque serpentem illum norunt, quem huius antidoti inuentores theriace addi iusserunt, neque pleraque alia, quae in eadem compositione iunguntur.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
