# De Plinii erroribus 30

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/30

Neque .n.tiri nomen in libris arabum aliud significat, quam eam serpentis speciem quam graeci echidnam, nos uiperam appellamus, uidentur siquidem arabes quod nome est generis apud graecos tribuisse speciei. nam uipera Theriu .i. ferae species est. Arabes autem uiperam pro Therio thiron (corrupto uocabulo) nominant. et qui a Gal. et Pau. trocisci siue pastilli theriaci nuncupantur, quoniam in ipsis theria.i.uiperae que e genere ferarum sunt commiscentur, ab Auicen na in descriptione theriaces andromachi trocisci tiri appellantur. Nihil uero aliud in libris arabum significare tiron quam uiperam uel eo potissi mum argumento probatur, quod quaecunque serapio de tiri carne conscrips sit, et quo nam modo pro usu medicinae paretur, et quos nam praestet effec tus. Hec omnia a Dioscoride Galeno ac Paulo de uipera serpente scribuntur, quorum etiam auctorum Dioscorides praesertim atque Galeni idem serapio in huius serpentis usu affer testimonia. atqui neque tirus neque aliud pro tiro serpentis nomen praeter echidnam.i. uiperam usquam in Ga leno aut Dioscoride legitur. Constantinus autem qui medicinam in arabum libris edidicit, signa morsus tiri atque ad eundem remedia non alia quam dio scorides in echidna.i.uipera retulit. Scribit Plinius libro nono.pilo ca rentium duo tantum animal generare Delphinum et uiperam, hoc idem de Tiro legitur in libris Aristotelis de animalibus ex arabica in linguam latinam translatis. Pudet me opinionem tam uanam quae se ipsam refellit pluribus argumentis improbare. neque satis mirari pos sum multos aetate nostra medicos celeberrimos hec uaria in diuersis linguis interpretamenta parum diligenter intuentes quum aliquan do tirum aliquando uiperam in medicorum libris lectitarent, non no minum tantum, sed animalium quoque diuersitatem esse existimantes, alios cre didisse trociscos e uipera, alios e tiro, tirumque esse peregrinum serpentem, quem ad theriaces compositionem ex syria usque querere oporteret Vtinam tiri.i.uiperae quae uulgo a quibusdam marassi, a quibusdam scorzones appellantur, in italia non nascerentur. neque.n. dolendum esset nos eo carere serpente, quo et si aliquando ad hominum salutem uti possimus, saepius tamen est suo ueneno noxius quam remedio salutaris Huius tamen erroris praecipuus ut mihi uidetur auctor fuit Auicenna, qui cum uarias theriaces compositiones scribat, eosdem trociscos qui in eadem theriaca miscentur, aliquando trociscos e uiperis, aliquando trociscos tiri nominat. atqui idem trocisci in quibus uiperae ponuntur, non alia ratione trocisci theriaci a graecis appellantur, nisi quoniam theria.i.uiperae quae ex ferorum animalium genere sunt, eisdem trociscis adiunguntur.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
