Latin
32
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 32
Unproofread scanNot analysed yet
primam androma chi compositionem maxime probet, adeo ut nihil ei aut addendum aut sub trahendum aut omnino immutandum existimet, eandem tamen in multis a uera andromachi descriptione differentem quinto sui uoluminis lib. notauit, bis. n. in eadem Centauream repetit, et pentaphylon praetermittit quod tamen ab andromacho inseritur. Centauream uero pro pentaphylo esse ab Auicenna scriptam facile est animaduertere. Paulus. n. quem maxime secutus fuisse uidetur Auicenna, quum andromachi compositionem recitat, in quadam eiusdem particula ita scribit. Smyrnes, Croci. Zinziberis, Rupontici, pentaphyli, Calamenti, Prasii, Petroselini, Stichados, et reliqua. eundem ordinem imitans Auicenna ita notauit, Myrrhae, cro ci, Zinziberis, Reubarbari, Centaureae, Calamenti montani, prasii, pe troselini, Stichados. Qui lucidius possit ostendi Centauream pro penta phylo positam, cum praesertim eandem centauream in eadem theriaces de scriptione ponat Auicenna. atque in hac totius compositionis perticula omnia quadrent in Paulo, et Auicenna praeter centauream pro qua pentaphylon in Paulo atque Andromacho legitur, Quod etiam animaduertit Gentilis qui cum uideret centauream bis in Auicenae descriptione positam, et praetermissum pentaphylon, non temere centauream pro pentaphylo scriptam iudicauit. Quod uero pro Rupontico Auicenna reubarbarum scribit, eadem qua Androma cus Paulusque mensura non est admodum admiratione dignum. Quam. n. radi cem graeci Rupunticum uocant, eandem arabes reubarbarum. Est uero lon ge diuersa ab ea quam nos uulgo reuponticum appellamus, quae non ut prior /in his /quae supra pontum regionibus nascitur, unde etiam nomen sortita uidetur, sed et in Italia et in pluribus aliis prouenit locis, hanc tamen nostri temporis medici pro reubarbaro. i,ea radice quae a graecis rupon ticum appellatur geminato pondere ad eosdem adhibent usus. Quod si interrogen tur ubi apud Diosco. aut Gal.