# De Plinii erroribus 33

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/33

aut etiam Serapionem atque Auicennam de hac eadem radice quae est tantum colore reubarbaro similis, figura uero atque na tura ac solo in quo nascitur plurimum differens aliquid legerint, tam respon dere quid sciuerint quam de re ab omnibus pene aetate nostra ignorata, quam ta men nos aliquando sumus indicaturi, hic.n.non omnia docere sed plures tantummodo errores aperire. atque homines admonere statuimus, ne tam temere atque incon sulte eis medicaminibus utantur, quorum quum nullam ex probatissimis auctoribus habeant scientiam neque ueram etiam atque securam tenere possint experien tiam. Miror tamen Gentilem nihil de hac uarietate nominum in Andromacho atque Auicenna dubitasse, cum tamen idem Gentilis in his ipsis Andromachi atque Auicennae descriptionibus, comparandis tam diligens haberi uoluerit ut notandum censuerit, Macedonicum ab Andromacho in theriaces descriptione positum, ab Auicenna autem praetermissum. Visus est. n, existimasse Gentilis id quod plures ne dicam omnes etiam aeuo nostro medici opinantur, Petroselinon esse id herbae genus, quod passim nascitur in ortis ac uulgo etiam petroselinon nuncupatur, sic etiam Macedonicum eam Apii speciem quam ali qui uulgo Macerones appellant putasse idem Gentilis apparet. qua in re facile ostendit uulgarem se potius quandam habuisse herbarum noticiam, quam eam quam Diosco. atque Galenus ac reliqui ueteres medicinae auctores suis in li bris posteris reliquerunt. Est.n.petroselinon.ut.iii.lib.scribit dioscor. semen simile Ammi. quod non ubique prouenit, sed in Macedonia in montium gignitur praecipitiis. unde et a loco et a patria in qua nascitur petro selinon macedonicum dicitur. Galenus. quoque de hoc eodem in suo de the riaca ad Pamphilianum lib. ita scribit. Omnes igitur affirmarunt Irim esse optimam, quae in illyria nascitur, Ptroseliuon autem macedonicum, Asphaltum uero iudaicum. Nihil igitur auicenna ex rebus quae in theriaces compositione miscentur hac quidem ratione praetermisit, quoniam petroselino Macedonicum non adiecit, sed patriam tantum in qua nasceretur omisit, Illud uero difficilioris est in Auicenna excusationis, quando Sagapenon in sua descriptione tacuerit, quod tamen cum aliis ab andromacho iungitur. Atqui ipse auicenna cum uariari mensuras medicaminum in diuersis descriptionibus insinuat, eandem uarietatem non minus in Sagapeno siue ut ipse scribit serapino quam in castoreo accidisse confirmat. Neque di ci potest sub appellatione Bezaard serapinum intelligi. nam Paulo inferius auicenna eo nomine galbanum significari demonstrat, quod tamen galbanum In secunda theriaces descriptione connumeratur ab eodem Aui. inter sex me dicamina quibus secunda descriptio superabundat a prima. adeo omnia in Aui. sunt dubitationibus plena. Nam et in prima descriptione Bdelium subalbidum ab Aui. ponitur, de quo nulla fit neque ab Andromacho neque a Gal. aut Pau. andromachi compositionem referentibus mentio. Atsi ordinem Pauli, quem Auic. imitari uidetur diligenter attendimus, pro galbano Bdelium subalbidum, pro Sagapeno Bezaard ab Aui.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
