# De Plinii erroribus 34

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/34

scriptum reperi tur. Pau. siquidem in una eiusdem compositionis particula ita scribit, Seminis dauci galbani, Sagapeni, Asphalti Opoponacis, Castorei, Cen taureae, Clematidis. ana. 3. 11. apud Auic. autem ita legitur. Dauci, Bdelii subalbidi ana. aureos.iiii.Bezaard, Asphalti, Opoponacis, Centaureae minoris, Aristolochiae rotundae omnium aureos.is. Facile est intueri in hac theriaces portione, pro Galb. quod in Pau. semen Dauci statim subsequitur, po situm esse ab Aui. bdelium subalbidum, quod ut diximus, Andromachus, gal. et Pau. omnino praetermittunt. pro sagapeno autem in eodem ordine scribi ab Auic, Bezaard. pro aristolochia autem clematide aristolochiam rotundam. et castoreum quod ab andromacho in theriaces compositio ne ponitur, ab Auic. in eiusdem antidoti descriptione praetermittitur, aut si postea subiungitur, quum eiusdem pondus uariari in diuersis de scriptionibus admonet, qui tueri poterimus auicennam, ne in numero medicaminum ex quibus tota theriaces mistura conficitur, errasse uideatur. Erunt enim castoreo adiecto, sexaginta quinque non autem, sexaginta quatuor, quem numerum auicenna in prima descriptione notauit. de quo etiam numero scrupulus non latuit Gentilem, adeo ut in auicennae descriptione superfluere existimet Seminis siseleos, quum statim antea siseleos scribatur, quod idem esse Gentilis arbitratur. At si pauli contextum inspicimus, quem ut supradiximus in describenda andromachi theriaca sequitur auicenna, pro thlaspeos uocabulo uidetur in auicenna scriptum esse siseleos. nam in paulo ita ea particula le gitur. Storacis / seminis apii / Seseleos / Thlaspeos, ameos, chamedreos / chamepitheos / hipocistidos, In auicenna autem hec eadem particula ita se habet. storacis liquidae / seminis apii / Siseleos / seminis siseleos / ameos / chamedreos / succi hipo uistidos. In hac medicaminum connumeratione non differt auicenna a Paulo, nisi quod pro nomine thlaspeos ut dixi mus scribitur in auicenna siseleos, hanc autem eandem thlaspin auicen na in descriptione antidoti quod Mithridatum appellatur, nominat alseis, et exponit quod est Nasturtium babylonicum. Nam siquis eiusdem antidoti in auicenna descriptionem pauli descriptioni comparet, non dubitabit pro thlaspi alseis ab auicenna cum reliquis medicaminibus idem antidotum componentibus connumerari.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
