# De Plinii erroribus 36

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/36

Est enim amaracus her ba odorata, quae alio nomine Sampsycus appellatur aut eidem sampsy co simillima. Nam et Dioscorides libro tertio Sampsycum a Cissicenis ac Siculis alio nomine Amaracum dici testatur, et idem plures alii, in quorum etiam numero est Plinius confirmant. Apud eundem Auicennam in prima theriaces descriptione legitur sceae montanae, exponi tur autem a Gentile quod sit Sticados uel Absinthium. sed sticados hoc in loco significare non potest. nam id sub propria appellatione ponitur supra, neque etiam Absinthium quoniam de Absinthio in Andromachi theriaca a nullo fit mentio. In prima etiam quam scribit Auicenna eiusdem theriaces compositione legitur Scordion, in secunda autem pro eadem scordio scribitur allium siluestre, hinc error uulgatissimus emanauit, ut quoniam scorodon significat apud graecos allium, pro scordio allium siluestre non in theriaca solum sed in pluribus aliis con positionibus accipiant, sed aliud est scorodon agrion.i.allium siluestre aliud scordion herba, quae ut scribit lib.iii.Dioscori. foliis trisaginis con stat, estque praecipui contra uenena ac serpentum ictus remedii. unde non ab re et theriacae et plerisque aliis antidotis admiscetur. De hac eadem her ba Gal. in suo de theriaca ad Pamphilianum et de antidotis li.in hanc scribit sententiam. Scordion optimum affertur ex creta, quanquam neque improbandum in aliis gentibus reperitur. scriptum uero de eo a grauissimis medicinae auctoribus, quod cum corpora eorum, qui in praelio ceciderant, diu in sepulta iacere contigisset, quaecunque sors tulit ut supra Scordium iacerent, mul to minus quam reliqua sensisse putredinem, atque eas praesertim ex toto corpore partes quas ipsius herbae tactus defendit. unde creditum est eandem contra animalium uenena ac pestifera medicamenta quae uim habent putrefaciendi auxiliari. Hanc pariter herbam idem Galenus libro de simplicibus medicaminibus. ix. inter caeteras quae putrefactionibus aduersantur praecipue commendari testatur. Quod si ut scribit Galenus in suo de theriaca ad pamphilianum libr. unius medicaminis adulterati uitium potest totam theriaces compositionem corrumpere. qui nos sperare possimus eandem mixturam optime confici. ubi maxima pars simplicium medicaminum quae in ipsa iunguntur ignore tur.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
