# De Plinii erroribus 42

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/42

de oxymirsine si ue myrto agresti, neque Dios. de carpesio.i.cubebis (ita.n.arabes Carpe sion interpretantur) quicquam in suis de simplicibus medicaminibus lib. tra didissent. Sed longe alia res est Carpesium ab oxymirsine, et qui utrunque nouit fructum cubebas.s.et baccas rubentes, quas oxymirsine uel ruscus profert, cerasiis similes quantum decoeptus fuerit sua coniectura Serapio facile iudicabit. Neque eo tantum fallitur Serapio, quod oxymirsines fructum, de qua scripsit Diosc. putet esse cubebas, sed ob id etiam, quod Car pesium, de quo Gal, non autem Diosc. facit mentionem, cubebas esse opi natur. nam neque idem est Carpesium atque oxymirsine, et licet arabes in quorum numero etiam est Auic. pro carpesio cubebas accipiant. aliud tamen significare carpesium apud graecos, quam grana illa minuta, quae arabes cu bebas uocant, indicat Gal. in li. suo de theriaca ad Pisonem, qui scribit, carpesium esse festucas quasdam tenues aromaticas similes in gusta phu. i. radici odoratae cuiusdam herbae, quam nonnulli illam esse opinantur, quae uulgo ualeriana dicitur. licet non omnia, quae de phu scribit Diosc. Valeria nae conueniant. In Aui. autem qui omnia fere refert de Cubebis, quae de carpesio Gal. alter est etiam error. nam cum scribat Gal, ut diximus, Carpesium similes uires habere phu. magis tamen subtili partium constare substantia, hoc non de phu. sed de rubea in Auicem. legitur. Haec.n.sunt eiusdem Auic. uerba pro carpesio cubebas indicantis. Cububae quid est eius uir tus, est similis Rubeae, uerumtamen est subtilior. aeram a graecis dici granum illud, quod a nostris lolium appellatur, scribit Diosco.li.ii.ac praeterea hi qui ab Aristotele in lib. de somno et uigilia, atque a plinio lib.xviii.de eadem Era scribuntur effectus quod.s.capitis grauedinem et uertigines faciat, manifestissime probant. Pli. tamen eodem lib. atque eodem capite. Eram describit, et lolium quoque tanquam ab era differat, separa tim nominat. nam si idem putauit et lolium et Eram, mirum quod sicuti in aliis plerisque frugibus atque earum uitiis in quibus nomina latina non deerant sicuti in frumento, ordeo, et auena graecis utendum non censuit non idem quoque in Lolio statuerit, tam praesertim apud omnes usitato uocabulo, quanquam similis quoque de Auena error in eodem libro et capite legitur. Nam cum in principio uitia frugum exponit, scribit ordeum in auenam degenerare, paululum uero infra refert idem Plinius, ordeum necari a festuca, quae nominatur aegilops.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
