Latin
43
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 43
Unproofread scanNot analysed yet
atsi dioscoridi credimus, quae a graecis egilops dicitur. a latinis auena nuncupatur. Gale. quoque in primo sui de alimentis uoluminis lib. cum in tritico atque ordeo generatio minus prospere cesserit, alterum in Eram alterum in aegilopen frequen tius conuerti testatur, quod etiam maximum est argumentum. aeram idem esse quod Lolium, et aegilopen idem quod Auena. Quam Pli. gallicam nardum appellat. Dioscori. celticam uocat, quemadmodum illa apertis sime indicant, quae de nardo Celtica et gallica ab utroque auctore referuntur. hanc eandem Nardum celticam scribit dioscorid. lib. primo in alpibus Lyguriae nasci, atque ab incolis saliuncam appellari. Plinius tamen de nardo gallica et saliunca locis separatis tanquam rebus, differen tibus tractat Saliuncam nihilominus libr. xxi. herbam odoratam esse fatetur, quae si uestibus interponatur gratissima sit, eandem quoque te statur in alpibus nasci, atque eius in medicina usum tradit, non multum a nardo Celtica differentem. Idem Pli. lib. xxii. scribit, sion foliis apii sed latioribus in aqua nasci, aliasque eidem proprietates uiresque subscribit, quas etiam dioscorides libro. ii. refert. de eodem postmodum Pli. lib. xxviii. de Silao fere eadem. Silaus nascitur glareosis et perem nibus riuis cubitalis apii similitudine coquitur, ut olus magna utililitate uesicae. utraque descriptio sine dubio ei herbae conuenit, Apio si mili in aquis nascenti, quam quidam falso senectionem appellant, aliqui uulgo crissones uocant. Videtur tamen Plin. aliud sii, aliud silai nomine indicare uoluisse, aut si pro silao sion legendum sit, frustra eandem herbam duobus in locis descripsisse. Quid quod Plin. aliquando uidetur uulgarem sequi opinionem, cum lib. xxxiii. scribat Cinabari cuius color in picturis propriae sanguinem reddit, esse sanguinem dra conis elisi elephantorum morientium pondere permixto utriusque anima lis sanguine, quam quidem Cinabarim utilem antidotis medicamentisque esse confirmat. Medicos uero sui temporis, qui pro hac Cinabari ute bantur Minio, quoniam et ipsum Cinabaris uocaretur, iure repraehen dit. nam hec cinabaris, quae etiam Minium dicitur, uenenum est, cum ex ea fiat argentum uiuum, quemadmodum uicissim ex argento uiuo fit cinabaris factitia, quam nos uulgo Cenabrium uocamus. Neque ego sum nescius plerosque etiam medicos aetate nostra in eundem labi errorem, quom cynabarim in receptis (sic enim suas compositiones appellant) scriptum inueniunt ac pro ea nominis similitudine decepti, cenabrio utuntur, quod uenenum esse probatur. Quemadmodum igitur consulo hanc cinabarim.