# De Plinii erroribus 44

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/44

in usu medicinae fugiendam, ita non suadeo draconum atque elephanto rum saniem ex india petendam, Nam ut fabulosum esse putem, cinabarim il lam, quae ad usum picturae et medicinae adhibetur, ex utriusque animalis san guine permixto concinari grauissimi testis Dioscoridis me facile mouet auctoritas qui quinto sui uoluminis lib. in quo de metallicis tractat, fal so quosdam asserit existimasse, coloris similitudine deceptos Cinabarim sanguinem esse draconis. Durat uero adhuc antiquorum in eodem nomine per suasio. nam hodie quoque metallicum illud, quod Dios. atque Gal. cinabarim nominant, uulgo sanguis draconis appellatur, quanquam ferè omnes nostra aetate me medici Serapionis atque Auic. errorem sequentes, id genus sanguinis draconis, quod in usu est, succum herbae cuiusdam arbitrantur, quae a graecis Side ritis uocatur, sed de sideritide quidem herba, omnibusque eius generibus ple nissime scripsit diosco. ex nulla tamen eiusdem specie talem exprimi succum edocuit, quo medici pariter atque pictores ad suum utrique opus uteren tur. Hunc tamen duplicem et in pictura et medicina usum compertum habemus in eo quod purum sanguinem draconis appellant, et de cinabari eundem Diosc. Pli. que testantur, quod me maxime mouit, ut existimarem, idem esse cinabarim, de qua Pli. ac ueteres auctores graeci scripserunt, et id quod nos uulgo san guinem draconis uocamus. nam hic quoque sanguini colorem quam simillimum reddit, et est rarus inuentu atque difficilis, nec minus carusquam legitur fuis se apud antiquos, quando sincerus atque incorruptus uenundatur. nam qui passim in medicamentariorum officinis uenalis exponitur, adulterinus est, licet eum pro uero in medicinae usu recipiamus, quemadmodum uilem quandam terram atque uulgarem pro lemnia terra, quam (ut supradiximus) ueteres me dici lemnium sigillum appellabant Sed in hac omnium rerum etiam ad uitam per tinentium, incuria sit sane ueniae locus si alterum pro altero negligenter accipitur, modo in uenenum praeceps non feratur ignorantia, ut in cinabari diximus, pro qua saepe minium factitium recipitur, quod uenenum esse do cuimus. liceat pro terra lemnia terram nostratem gypseo colore recipere, quae licet nihil habeat cum illa commune, praeter quendam ficti tamen sigilli characterem, non tamen est hic error cum uitae pernitie. Pro argemonio herba quae ut scribit li.ii.Diosco. habet folium simile papaueri agresti florem pariter ruffum, radicem rotundam plurimo succo croceo manantem.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
