Latin
50
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 50
Unproofread scanNot analysed yet
Quare hec in Plinio, tum obiter etiam in reliquis qui de eisdem rebus non recte (ut ego quidem sentio) scripserunt, in praesentiarum notasse sufficiat, quae ad te angele uir doctissime scribenda, tuo que iuditio grauissimo ac maximo subiicienda existimaui, ut a te perspicacissimae doctrinae uiro probabuntur. Gaudeam sanè contra obtrectationis inuidiam, quam non dubito aduersus me plurimum hoc praesertim uolumine aedito, ac tuo nomini dedicato exortum iri, tuum mihi non deesse patrocinium. Quod si in his etiam quae ad Plinium at tinent longe aliter quam ego senseris, me quod potius in errore quam Plinium fo re iudicuueris, non laetabor minus, et Plinium abste defendi, et me ab homini mihi amicissimo corrigi, atque emendari. Nam quum hic non de uerborum momentis, sed de rebus agatur, ex quibus hominum salus, ac uita dependet, impium sane sit. atque inhumanum, sicuti tibi alie nos, ita mihi meos uelles errores obnixe, atque obstinate contra ueritutem tueri. Vt autem de me loquar, haec omnia quae praesenti uolumini inserui, animo ab omni contentione alieno, atque ad solam ueritatem spec tante scripsisse. Illud non leue argumentum esse potuerit, quod quemadmodum in Plinium ita in Serapionem atque Auicennam, pluresque alios qui circa eandem cum Plinio materiam scribendo de simplicibus medicaminibus fuere uersari, in quibus a Diosco. Galeno, ac Pau, atque ab ipsa rerum parente natura dissentire mihi uisi sunt, ut communi hominum saluti consulerem in uehendum pariter duxerim. Vtrum autem recte, an perperam hoc munus pro tempore obierim, tuum erit, atque aliorum qui de similibus rebus iudicare possunt. officium non tam autoritatem scribentium, quam ueritatem ipsam inspiciendo itidem sine ullo ani mi affectu pronunciare. Vale. FINIS. NICOLAI LEONICENI ad Hermolaum Barbarum Pontificem Aquilegiensem Epistola. IX DICI posset Doctissime Haermolae (sit . n.