# De Plinii erroribus 51

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/51

haec tui Praefatio, mihi hoc in loco concessa, quoniam ut te lepide, ac scite dicere audio plures, iam Hermolaum litteratum norunt quam candidatum) quantum laetitiae ac uoluptatis acce perim, ex eruditissimi operis tui Pliniarum castigationum editione, non ob id tantum quod Plinii de naturali historia libros qui prius men dosissime, ac quast de mortui habebantur, adeo ut si Plinius ipse reui xisset, itaque uti pridem habebantur deprauatos inspixisset, suos esse omnino pernegasset, tuo studio, ac diligentia in lucem restitutos, ac quodammodo renatos fateri liceat. Sed quod multiplex in eodem opere fructus ex uariis tam graecae, quam romanae linguae uoluminibus erutus una cum Plinianis castigationibus contineatur, nemini sanè displiceant tot millia Plinio ab impressoribus siue librariis uulnera, adacta quae dum tu sanare studuisti, tam multa digna memoratu tibi scribendi dedere occasionem. Multos certe futuros scio, qui non tam ueram Plinii lectionem quam, tuam excellentem in eo libro doctrinam, sunt quaesituri. Quod uero me in eodem prae caeteris summopere delectauit, illud ipsum fuit, quod plerique mihi futurum fuisse molestum suspicari potuissent. Plinii quoque defensionem in quibusdam locis a me in eo autore notatis, obiterr fuisse susceptam. Neque enim ego is sum, qui uelim mea scripta sine contradictione legi. Nam quod in calce libri de Plinii, atque aliorum medicorum, erroribus editi scribitur, gauisurum me esse, siquis Plinii patrocinium susciperet, meque potius, quam tantum errasse uirum demonstraret. Id non adeo Angelo Politiano ad quem idem liber destinabatur, quam omnibus plane in tota Italia eruditis uolui insinuatum existimari. Sed quod idem Angelus po litianus Vir alioquin in enarrandis poetarum, oraturum, ac philosophorum libris occupatissimus, hactenus facere distulit, uel quod Plinii defensionem suis aliis grauioribus studiis postponendam censue rit, siue quod mei libelli confutationem nostrae ueteri amicitiae condonandam existimauerit. Dolebam a pluribus aliis uere atque ingenue doctis praetermissam, atque hoc Pli. tutandi munus a quibusdam hominibus usurpari, qui nihilminus in sua uita tractassent, quam res illas, de quibus mihi erat cum Pli.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
