# De Plinii erroribus 53

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/53

Tu Polii atque Tripolii, confusionem in eodem auctore notasti, de parthenio altera, quam celsus nominarat diuersam ab ea, quam Plinius eandem putarat, idem quod ego sensisti, Dioscoridem saliuncam anardo celtica non existimasse differentem, Tu una mecum iudicasti, Quamuis plus Plinio contrarium opinanti, credendum censueris. De Papanere heraclio herbae struthio simili, ac non passe ribus ut scribit Plinius, quamuis certiorem sententiam ferre distuleris, mihi tamen adstipulari uerba Dioscoridis non negasti. herbam etiam fragra ferentem, non esse quinquefoliam, sed potius trifoliam, Tu etiam contra Plinium pronunciasti. Meam de empetro, de betonica, de cyclamino opinionem, tacendo comprobasti. Denique siquis res ipsas potius quam sermonis elegantiam (qua longe abste superari con fiteor) considerat, illud dicere audeat, uel Barbarus leonicizat, uel leonicenus Barbarizat, non quod tu a me / aut ego a te aliquid fuerimus mutuati, sed quod ea sit nobis consensio animorum, ut plures qui aderant docti sane uiri, cum ferrariae. in palatio Ducis Illustrissimi Herculis de simplicibus medicaminibus sermones inuicem haberemus, non parum sint admirati, Tecum uix ego ad loquendum os aperuissemmeos anticipasse cogitatus, meque item ex uno plerumque uerbo abste pro lato quae deinceps proferre uolebas diuinasse. Quod si in his quae ad pli nium attinent numero sane paucis ac non magni ad uitam momenti contigit dissentire minus certe mirandum in ea praesertim materia de qua nulla incertior, atque inconstantior apud medicos habetur scientia. Adde quod tu plinium quem in nouam educendo lucem, ueluti adopti uum tibi filium fecisti, animo paterno castigasti, plura illi errata indulgen do, ac leuiter perstringendo, atque omnia. ferè librariis uel impressoribus imputando. Ego qui alienior eram seuerius fortassis quam decuit egi aduersus hominem, meo quidem iudicio praestantissimum, atque de homi num genere optime meritum, quem tamen quoniam humanum sit labi / decipi et errare deuium a ueritate iter aliquando tenuisse suspicabar, atque ideo cum de rebus ageretur, in quibus hominum salus ac ui ta continetur, quoniam in nulla tantum quantum sit in huiusmodi inscitia periculum, nolui ueritatem in obscuro iacere, atque iccirco librum gitized by Google de plinii atque aliorum medicorum erroribus censui publicandum, Ne que uero id tu mihi uitio uertere potes, quod plerique aemuli cumulandum inuidiae gratia mihi criminosius obiecerunt, temerarium me hominem, atque impudentem uocitantes, qui tanto in lingua latina aucto ri ausus sim contradicere, est.n.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
