# De Plinii erroribus 54

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/54

abste, qua nulla magis mihi possit in hac causa suffragrari. xxxii.li. plinianarum castigationum praeclarissima scripta sententia. cogitationem aliquam huiusmodi supprimere, non esse parcere ueteribus, sed inuidere posteris. erat autem (nisi fallor) ea tua cogitatio, quod Plinius non recte imitatus Theophrastum lib. praedicto scripsisset reperiri in Hispaniis minium, sed durum et arenosum, quo niam Theophrastus non de hispaniis, sed de altera loqueretur hiberia quae albanis est iuncta. quod si tu in his quae a quibusdam minutioris for te curae iudicarentur, nec pli. quidem tuo parcendum censuisti, debui ego qui artem medendi profiteor in rebus ad salutem hominum attinentibus, si quando plinium aduerti dormitantem, uiri alioquin doctissimi errata tacere, quanquam tu forte inquies, quis tibi hoc iussit silentium: ego.n.non te uetui, quae a Pli. erant non recce scripta motari, quando et ipse quo que non solum librariorum, siue codicis menda castigaui, sed plures etiam auctoris hallucinationes aperui, at quae erant a pli. uerissime dicta, ei dem pro erratis ascribi nolui permittere, si mihi non sit de moribus apud te tanquam censorem, sed de doctrina. potius penes iudicem pro me ipso dicen dum. Difficiliorem aliquanto uideo mihi cautum futuram, quoniam mihi sit necessarium a te uiro doctissimo, atque amplissima praedito dignitate dissentire, quam tamen rem eo equiore animo ferre debes, qui sis in ea inclyta ciuitate uenentiarum natus, atque educatus in qua nemo caesar, nemo perpetuus dictator, & cu ius sententia prouocare non liceat, ego quidem sic existimo, quanto aliquis magis operibus, atque honoribus praestet, tanto se in litterario certamine aequabilio rem praestare oportere, ne quod rationibus sit obtinendum, id ui extorquere uelle uideatur. Nicolaus quintus Pontifex summus, atque idem in suo poetificatu litterarum patronus eximius cuidam Theologo ipsi familiari, quem aliquando ad disputandum de theologia solebat inuitare, hanc spelargiebatur ueniam, ut ei non tanquam rom. potest. sed magistro Thomae de sarzana, hoc.n.illi fuerat antequam ad Ponti, culmen ascenderet nomen, sine ulla Reuer. aut sacro sctem pertantis formidine responderet.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
