Latin
60
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 60
Unproofread scanNot analysed yet
ladam posse etiam cissum. i. hederam, ut tibi uideo placere, uocitari, et quae de cistho Theophrastus caeterique autores graeci tradiderunt, eadem a latinis de hedera absque ullo errore referri. Quare cum in hoc totius controuersiae nostrae cardo uertatur, liceat mihi hunc locum cum bona abste uenia impetrata, diligentius examinare, quando et tibi non fuit indecorum ad leuia ista nostratia legenda, et iudicio cognoscenda descendere. Hactenus quidem de solo nomine disputauimus, liceret ne cisthum utranque, tam eam. s. quae fert ladanum, quam alteram sub qua nascitur hipocistis, hederam latine appellare. Sed esto hoc uerbum cissos apud graecos tam de cistho altera planta, quande uera hedera proferatur, sicuti uox ista ca nis, tam de animali terrestri, quam etiam de caelesti sidere dicitur. At quem admodum neque canem caelestem recte in marem, ac foeminam diuiserimus, neque utrunque sexum habere latrandi naturam concesserimus, eadem ut puto ratione neque Pli. hederam per maris, ac foeminae differen tias iure partitur, neque utrisque florem rosaceum conuenientem assignat quoniam hec cistho, non autem cisso hedere a Theophrasto, et Diosco. et ab ipso Pli. li. xxiiii. tribuuntur. Vt. n. omittam illam hederarum in marem, et foeminam li. xvi. ab eodem Pli. positam dictionem, quam forte quispiam omnium plane haerbarum fructicum, suffructicum, atque ar borum communem esse contenderet, quis unquam uidit rosaceum in hederis florem? Tanti ne esse debet Plinii, aut Theodori, Theophrastum inter pretantis autoritas, ut illis potius, quam oculis nostris credere debeamus? Magnus sane philosophus Aristoteles tanti iudicium sensum existima uit, ut ubi iste adsit uanum putet querere rationem. Galenus omnium medicorum princeps illos pro isanis habendos putat, qui cum ex sensibus possint habere probationes, eas ex demostrationibus petendas con sent. Auic. eiusdem Galeni, ut de seipso fatetur, interpres, eos qui sensi bus credere nolint, igne exurendos, aut flagellandos iudicauit, ut do lorem sentientes, sensuum iudicia uera esse perciperent. Et recte quidem hi uiri doctissimi sunt arbitrati. Cur. n.