# De Plinii erroribus 61

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/61

nobis oculos, et reliquorum sen suum opificia natura concessit, nisi ut ad prospiciendam, inuestigandam quod ueritatem propriis possimus niti spesidiis. Non debemus profecto ita nos me tipsos destituere, ut aliorum sper uestigia sequentes nihil per nos metipsos de cernamus. Hoc.n.uere esse alienis, oculis uidere, alienis auribus audi re, alienis naribus odorare, aliena sapere intelligentia, ac nihil nos aliud lapides esse statuere, si omnia aliorum assertionibus committeremus, nihil quod a nobis ipsis discutiendum putaremus. Quam tamen opinionem tum in omni bus aliis quodnibus, tum in hac praesertim de cisso, et cistho debemus abii cere, ubi tanta inter hederae florem, ac rosam siluestrem apparet drina, ut eius dem rosae comperatione, hederae flos aliud potius, quam flos.i.lanugo quaedam ui deatur, qualis in uite, ac moro, populo, ac plerisque aliis plantis conspicitur, quae ita ab aliis discrepant flore, ut ne flores quidem ullos unquam procreare existimentur. Atque ut iam ex iis quae sensu percipi possunt luce clarius osten damus, noluisse Theopr. cissum.i.hederam, sed cisthum potius diuidere in ma rem ac foeminam, ac rosae siluestri similem florem utrique subscribere, quae idem autor de hederae flore scribat li.i.differentiam plantarum per flores ostendens in medium afferemus. Haec sunt, ut tu optime nosti, Theopr. interprae te Theo. gaza, li. quo diximus, uerba. Nunc illud exploratum habemus per omnes partes, plures differentias uario modo exultare. Nam flores alii lanugi nei, ut uitis mori hederae. Alii foliati, ut amigdali mali, piri, pruni. Vt uero etiam euidentius quid sit apode Theoph. flos lanugineus intelligatur, alia ipsius theophr. uerba de eodem flore lanugineo subtexentur ex li.iiii.ubi ita scribit. Huic plantago similis constat, nisi quod flores non quemadmodum il la particulatim edit, sed per totam spicam tritici modo, ambobus tamen flosculus lanugineus, exit sicuti frumento, et reliquis. Item theoph. de re eadem ita. ix. uol. ediserit. Quin et floribus differentia tum natura, tum positu da ta est, de quibus ferè in his quae in uniuersum digessimus satis dictum exi stimamus.s. quod alii lanuginei ut omnium ferè germinantium spicam. Alii fo ilis constant, ut leguminum. Quod si quis adhuc etiam qualis sit flos lanugineus, qualisue ei oppositus foliatus, ignorat, ipso Theoph. exempla non pauca suggerente primum quidem in uite, moro, plantagine, panico, milio. Secundum uero in amigdalo, malo, pruno, et leguminibus contempletur, neque uel minimum du bitabit, quin rosa siluestris in altero genere florum, quos Theoph. foliatos appellat compraehendatur, lanugineis ex aduerso distinctos. Quare hederae flos non magis rosae siluestris, quam flori mori, uitis, plantagis, milii, pa nici similationem continebit. Sed quoniam nonnulli sunt qui mentis aciem longe cla riorem, quam corporis iudicant, atque hebetis, obtusique hominis putant omnia sensus te stimonio, nihil autem probare ratione.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
