# De Plinii erroribus 65

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/65

commune longior fortasse fui, quam cuiquam necessarium uideretur. Reliqua demum, quae circa plinium tantum di sputantur, atque aduersus nos pro eodem Plinio. abste fuere defensa, pro nostra tuenda sententia, quam breuissima oratione poterimus confutare temtabimus. De Chamaedaphne. In chamaedaphne lib.xv.ueterem lectionem distinctiorem putas, si ita scribatur. Est et chamaedaphne siluestris fructex, et alexandrina, ut duo genera intelligantur. Alterum chamaedaphne quam latini lau reolam (ut tu inquis) appellant, cum tamen ea quae hodie laureola lati ne dicitur, non sit chamaedaphne, sed daphnoides potius, statim postea a Plinio descripta. Alterum laurus alexandrina, ex Plinio. Gal, Dio scoride. Tu quidem Plinium hoc pacto excusas ne uideatur chamaedaphnem uariis in locis, uarie designasse, cum hoc in loco lib.s.xv.laurum alexandrinam tantummodo pinxerit, sicuti lib.xxiiii. chamaedaph nem. Sed duo remanent in Pl. scrupuli haud quaquam dissimulandi. Cur cum Pli. caetera lauri genera eodem li.xv. loco descripserit, solam chamaedaphnem inde scriptam reliquerit, cur cum alterum genus non ale xandrina simpliciter, sed laurus alexandrina a Theophrasto, Diosco ride, atque Gale, ab omnibus denique graecis autoribus uocitetur. Plinius propria appellatione praetermissa, sumptum a loco uel persona, cogno men tantummodo posuit, uel cum postea subiunxit, alii daphnem uocant, proprium nomen contra naturam postposuit, cum tamen uera hu ius fruticis appellatio non sit, neque daphne seorsum, neque alexandrina, sed hoc totum ut diximus daphne alexandrina. De Adarce. In Adarce falli eos putas qui uerbum palustris recto casu, non autem paterno capiendum putant, atque ideo credidere non de salsilagine calamis adhaerente, sub adarces uocabulo a Plinio agi, sed po tius de palustri calamo adarce nominato. Vnde temere factum putas Plinio negocium. At cum index capitis xxxii.li.xvi.agi de calamis, at que fruticibus non medicinis, ea parte demostraret. Cum ipse praeterea con tinens sermo de diuersis arundinum speciebus quibus adarce adnume ratur, cuiuis facile persuadeat Plinium eo in loco putasse adarcem non esse salsilaginem, sed palustrem calamum in Italia nascentem, nemo negocium pli. nisi ipse metipsi facessit. Quid.n.sibi uult illa repetitio. Est.n.obliqua arundo non in excaelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suauissima in teneritate animalibus est, et in Italia nascens Adarce palustris sub ipsa coma utilis dentibus, quoniam uis eadem est quae sinapi.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
