# De Plinii erroribus 69

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/69

Tunicae frumento plures, ordeum maxi me nudum, et filica sed praecipue auena calamus altior frumento, quam hordeo, arista mordacior hordeo. Haec ferè omnia sunt ex Theophrasti lib.viii. quamuis corrupte pleraque translata, nam Theophrasti de eisdem rebus scribentis uerba sunt ista ἅμα δὲ ὁμὲν ἐν χιτῶσιν πολλοῖς ἡ δὲ συμνὸν, μάλιστα τὰρ δὴ συμνοσπέρματον, κ κριθὴ πολύλοβον δὲ, ἡ τίφη, καὶ ἡ ολήρα, καὶ πάντα τοιαῦτα, καὶ μάλιστα πάντων ὡς εἰπεῖν ο βρόμος ἔστι δὲ καὶ ὑψηλότερον ὁ κάλαμος τοῦ πυροῦ ἀ τῆς κριθῆς καὶ τὸν στάρυν ἀπηρτημένον ἔχει τοῦ φύλλου ὁ πυρὸς κλιον δὲ τὸ ἄχυρον τοῦ κριθίνου τὸ πύρινον hoc est ut Theodorus interpretatur ad haec Triticum tunicis integitur multis hordeum nudum consistit id. n. omnium maxime caret tegmento. Tipha quoque et siligo, et omnia huiusmodi multiplici folio includuntur. Ast omnium maxime (ut ita loquar) auenam natura operuit, quin etiam culmus al tior tritico quam hordeo est spica plus discreta a foliis emicat, palea quoque plus suauior qua ex tritico quam hordeo, siquis conferat Plinii uerba supra posita his quae de li.viii. Theophrasti subiunximus, non puto dubitabit quin Pli. sicuti tunicas frumento plures, contra hordeum maxime nu dum ad Theophrasti scripsit imitationem, ita etiam in caeteris sequendo Theophrastum βρόμον πολύλοιον.i. auenam maxime opertam (ueluti interpretatur Theodorus) dicere uoluerit. Cur uero sensu contra rio maxime nudam scripserit non magis scirem reddere rationem, quam cur idem Pli. aegilopen circumligando se hordeum dixerit interime re, cum nulla auenae species quaeid faciat agnoscatur, sicuti neque lolii quod tuam alteram in Aera destruit defensionem, ideo.s. Plinium aeram dixisse non lolium, quare ipsi plus lolii speciem, quam lolium significare uideatur. Nam aeque ignoratur ubi terrarum talis lolii species oriatur quae circumligando se triticum enecet. Sed cur Pli. in his adeo apertis erro ribus tam operosae defendere abste praesertim qui scias hoc ipso in loco, ubi Pli. aere atque aegilopis naturam peruertit, in tantum fuisse ballucinatum, ut teramnum, et a terannum quae duo uocabula coctile, atque incoctile leguminum affectus plerisque in locis apud Theophrastam significant, ipse pro haerbis noxiis acceperit, quarum altera ateramnos.s.circa. Philippos in pringur solo interimitifabam, teramnos uero in macro cum quidam uen tus afflauerit, quem quidem adeo crassum Pli. errorem nesciens aliter excusare locum esse uitio codicis decurtatum suspicaris, qui etiam lib. ix. capi.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
