# De Plinii erroribus 71

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/71

Pari enim in curia atriplicem holussatiuum, atque etiam sponte nascens modo latina, modo graeca appellatione, tamquam haerbas differentes enarrauit. Vnde etiam illud est consecutum, ut effectus aliquando contrarios utrique sub scripserit. De atriplice siquidem, atque eius proprietatibus, cum lib.ii. diseruisset, eamque ex autoritate pithagorae morbos regios, et pallorem facere tradidisset, mox de eadem sub Chrysolachani uocabulo libro. xxvii. scripsit fuisse aliquos qui traderent, illam alligatam regium mor bum habentibus, ita ut spectari posset sanare id malum, quem etiam e fectum de semine si bibatur cum melicrato, autor grauissimus Dioscorid, et plerique alii medici testificantur. Esse uero eandem haerbam de romanis Atriplicem, a graecis autem chrysolachanum nominatam ti bi probare supersedemus, ne id agentes graecorum prouerbio subiiciamur, sus mineruam. Aliter enim aliis qui ausi sunt supra calceum ascen dere. Aliter tibi Hermolae eruditissime, non solum magnarum, sed etiam minutissimarum rerum scientia praedito, scribendum iudicauimus. Tibi inquam qui Pli. in uerbi prasion ambiguitate, saepe hallucinantem notauisti, quae forte hallucinatio cana fuit, ut de balote li.xxvii.scriberet quam Pli.lib.xx. sub marubii nigri nomine notificauerat. Taceo mille alios huius generis apud pli. errores, ne multa quae tu in tuis castigationibus lectores commo nuisti, nunc te uelle docere uideamur. De personatia ac persolata. Ego plinium in meo libello notandum putaui quod li.xxv.eodem.c.bis per sonatiam descripsit, quam sicuti graeci, utroque in loco arctium nominauit. Altero tamen personatiam. Altero persolatam, ut tibi uideo place re dici latine insinuauit. Quam distinctionem nominum a pli. cognitam ais a quibusdam non fuisse perspectam ob eam, ut puto rationem, quod ego li.xxv.altero in loco, ubi de arctio fit mentio, pro persolata, personatiam scribendum putaui. Sed cum tu quoque fatearis persolatae uocabulum a persola esse deductum, quod no mem apud latinos, teste placidio grammatico, qui de plautinis nominibus scripsit personam significat siue personatiam, siue persolatam altero in loco legeris, ni hilomagis ab errore plinius eximitur, qui bis eandem haerbam modo sub personatiae, modo sub persolatae uocabulo, eodem etiam. C. pinxit, Sed tu forte non adeo Pl. defendere quantum me accusare uoluisti qui pla cidium grammaticum non uiderim.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
