Latin
72
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 72
Unproofread scanNot analysed yet
Ego uero id crimen in homine nulli rei minus, quam uerborum studio incumbente, non multum puto inexpiabile, sed una aque guttula ablui expurgarique posse illud aliquan to difficilius in Pli. excusari quaeat, quod ex tantilla nominum uarietate rem diuersificari, hoc est aliam esse haerbam persolatam, aliam personatiam iudicauit. De Echio, atque Alcibio. Non repraehenderemus pli. scribentem lib. xxvii. se qualis esset Alcibios apud autores scriptum non reperisse, nisi ipse pli. lib. xxv. eandem alcibium sub echios nomine eodem, quo Dios. modo pinxisset, adeo ut pli. pu tasse uideatur aliam esse echin ab alcibio, quam tamen non differre in nostro libello probaui, quoniam eosdem effectus, tam de echi, quam de alcibio, et pli, ipse, et caeteri autores prodiderunt, qui etiam autores non seorsum de echi, seorsum uero de Alcibio, quemadmodum pli. sed de echio tantum quam alio nomine uocari alcibiadium testantur, tractauere. Cum ue ro tibi uideatur ea quae dicatur echios, atque alcibiadium diuersam esse ab altera, quam Nicander echin atque alcibium appellat. Ego me fateor hanc apud Nicandrum distinctionem non agnoscere. Illud satis habeo exploratum in lib. Diosco. uel pauli nullam huiusmodi nominum, ac multo minus rerum differentiam depraehndi, quandoquidem de echio, atque alcibiadio solus agentes non alias illi uires ascribunt, quam echi, atque alcibio Nicander, ut uero proximius sit non differre, siue echis, siue echios siue alcibium, siue alcibiadium eadem haerba a diuersis autoribus no minetur, quemadmodum qui eam alcubiacum, non autem alcibiadium uo cant, rem plane eandem non diuersam intelligunt. De Heliotropio. Vbi de heliotropio scribit pli. ais quibusdam uideri eundem autorem heliotropium cum cichorio confundere, quoniam et heliotropium ceru leo flore describat, et cibo gratam esse dicat, quae duo cichorio coueniant, Ego uero et alia adiunxi quae de heliotropio scribit pli, cichorio pari ter congruentia, ut quod semipedalem altitudinem non excedat, et non nisi pingui, culto quod solo nascatur, quae omnes notae aggregatae cichorium manifeste designant. Tu uero priores duas, ita refutas quod nihil impedit uescendo esse tam helitropium quam cichorium, nec constat in Dioscoride λευκὸν ἄντος . i. candidum, an σλαυκὸν . i. caeruleum, scribere oportuerit.