Latin
74
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 74
Unproofread scanNot analysed yet
sub elxines, euxines, et cissampeli quoque nominbus pinxit foliis hederae si milibus omnibus, seque inuenerit circumuoluentem, ob quam etiam naturam si cuti Diosco, cissampelum, ita Pli. conuoluolum alibi nominat. Sed de quo antea tantum suspicabar, nunc certam ex Theo. habeo notitiam, in cuius codice, quem scis, etiam plinianis esse corruptiorem, sic pro lusione elxi nem, uel eusinem, ueluti apud Pli. pro lagine, uel lasine puto scribenbendum. Nam de lasine pli. lib. xxi. ita scribit. Lasine unum folium ha bet, sed ita implicatum, ut unum cum sit plura esse uideatur. Theoph. autem a quo, ut par est, plinius accepit de flore Iasionis lib. i. de histo. plantarum eadem quae Pli. de flore lasines tradit in haec uerba. Nonnulli folio uno emergunt, descriptionem tamen plurium ostendentes ut flos in lasione. Non ne haec flori eius haerbe, quam graeci elxinem, atque cis sampelum plinius, ut dixi, conuoluolum alibi uocat mire, conueniunt. Est enim hic flos, ut plinius inquit rudimentum naturae lilia facere con discentis, et cum unum folium tantum habeat, quibusdam tamen quasi in cisuris ita distinguitur, ut uideatur in quique diuisum. Eadem autem haer ba dicta latine conuoluolum, sicuti hoc in loco li. s. i. de historia plantarum apud Theophra, pro elxine uel eusine uitio coditis lasione nominatur, ita lib. ii. de causis asine aeque corrupte uocatur, quod tamen uerbum ueluti diuisinans Theod. uolucrum uertit, Quare cum Dioscorides, atque Gale. multo sint, ut te non latet, tam accuratae doctrinae uirum in lingua graeca emendatiores quam Theophrastus in eadem, uel plinius in nostra. Quid est quod dubitemus laginem et lasinem apud Pli. Iasionem autem, et asinem apud Theoph. nomina itidem deprauata ex ueriori bus codicibus castigare, cum praesertim quod sit graecis elxine, uel eusine, quidue latinis conuoluolum, uet sensu ipso monstrante noscatur. Quid autem sit eisdem graecis lasione aut asine, seu plinio lasine, uel lagine, ab illis etiam qui se omnia in plinio scire profitentur, ignoretur. De Sio et Silae. Male me Plinium accusantem quasi duas haerbas fecerit, quae sit una in tuis primis defensionibus notauisti, quoniam tibi non uideatur Sium esse crisiones sed ta itum similis haerba. In secundis contra me latam sententiam penè reuocasti, nam silaum uerbum esse corruptum in pli.