# De Plinii erroribus 75

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/75

codice, et lauer potius esse legendum iudicasti, cuius descriptionem tu quoque fateris ad eius oleris naturam proxime accedere quod grae ci sium uocant, et quoniam Dioscorides ait sium a romanis lauer appellari, quam tu etiam concedis esse illam haerbam, quam uulgo Cristio nes appellant, ita tandem mecum et cum Dioscoride sentis, quod sium quidem sit lauer, sed lauer odoratum, quando quidem sium herba est odorata teste Dioscoride lauer, siue Crisiones minime. Sed cum idem Dioscorides duo sii genera faciat, alterum odoratum, ob quam naturam, iuncus aromaticus alio nomine dicitur. Alterum inodorum quod quia nasturcii refert saporem, ideo etiam cardamine a craecis uocatur. Cur sicuti duplex est sium, atque ut tu quoque insiuuasti, lauer odoratum.s.et carens odore, non etiam Crisiones quidam esse inodo ri, quidam odorati dicantur? Quo quidem admisso mea stabit sententia, sium esse eam haerbam, quam Crisiones nominamus, quam cum bis de scripserit Pli, et sub sii, et sub silai, siue ut tu legendum putas laueris nomine, iure est a me incuriae, ne dicam inscitiae accusatus, qui que una haerba erat duas fecerit, sicuti ob id etiam merito possit repraehendi, quod duo sii genera in unam naturam confuderit. Nam quae de sio scribit Plinius, quod latius sit apio, atque in aquis nascatur pinguius, nigriusque, quod calculos frangat, quod dysentericis, et mulierum mensibus prosit, hae omnes sunt sit odorati apud Dioscuridem proprietates Quod autem nasturcii saporem reddat, quod lentigini, et mulierum uitiis, in facie illitum nocte momento cutem emendet, ut de sio pariter scribit Plinius, hoc non de eodem genere, sed altero potius inodoro, quod ut diximus a sapore quem reddit cardamine a graecis nuncupatur. Dioscorides retulit. De Sigillo Lemnio. Venio ad Sigillum Lemnium quod ego autore Galeno medicorum omnium longe doctissimo rectius terram, quam milton.i.rubricam nominari monstraui. Tu contra Nicandrum affers, ac Caelsum, quorum alter id terrae genus miltum, alter minium uocat. Sed cur non etiam Andromachum medicum antiquissimum allegasti qui in suae theriaces compositione terram lemniam, milton appellauit. Praestat autem inquit Gal. in eiusdem compositionis expositione non milton, sed terram potius dicere eam (ut puto) cauens confusionem quam uisus est fecisse Pli. Terram lemniam inter rubricas, et colorum genera.lib.v.et.iii.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
