Latin
78
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 78
Unproofread scanNot analysed yet
FFLAGITASTI Me quotidianis penè litteris, ut tibi super quibusdam Plinii erroribus iam pridem a me notatis re spenderem, quos quidam Medicus tibi, et mihi communis amicus non in autorem, sed in nouos codices impressos formulis, uel ma nu scriptos potius reiciendos duxerit ex alterius codicis uetustioris, quem tili Venetiis ostendit autoritate. Meam autem de hiis responsionem non mo 4o tu, sed et ille idem medicus Plinii defensor, ut tuae litterae mihi significabant, praecipue desiderare uidebatur. Ego uero in hunc usque di stuli diem, et tuae petitioni, et illius desiderio satisfacere, quoniam non li benter patiebar me ad antiquum ludum reuocari. Vt enim uerum fatear, mihi Ludus quidam uidetur de Plinii erroribus disputare, cum sint multi alii in libris medicorum magnae nostra aetate existimationis errores, ex quibus multo plus uita periclitatur. Paucissimi enim sunt qui Plinium propter Medicinas legant, plures propter uocabula, et di uinam quod negari non potest, elocutionem. Quare circa illos magis qui sua possunt apud homines nostri saeculi autoritate nocere uitae, puto a medicis laborandum, quam circa plinium, qui a multis non in medicorum, aut philosophorum, sed historicorum potius, atque oratorum numero habeatur. Tu qui multa mea consilia legisti, quibus scilicet aegrotantium saluti consulo, cum ad simplicia uenio Medicamenta, scis, quam multos Gen tilis, Bartholomei, Montegnanae, atque aliorum recentiorum in his errores aperiam, qui non aliunde, quam ex Auicennae, ac Serapionis libris, quibus nimium nostra credit aetas habent occasionem. Quare tu francisce Totte caueto, ne tantisper in uitam pecces, quantisper aliud te impel lente facio, quod minus possit generi humano prodesse. Sed tu forte illa uerba respondebis, quae medicus plinii patronus scribit circa suae praefationis initia, ueluti se excusans, quod homo medicus litterato rum officium in plinii codicibus emendandis, et eodem diuino autore contra calumniantes propugnando, usurpauerit. Iustam esse rationem inquiens, ut de natura rerum, medicinaeque effectibus plinii lib. phy sici quoque recognoscant. Hac. n.