Latin
80
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 80
Unproofread scanNot analysed yet
Verba mea de Plinio potius admirantis, quam per calumniam, ut eius patronus obicit reprae hendentis, haec sunt, Super aera, et aegilope in libro de Plinii, atque aliorum medicorum erroribus inscripto. Aeram dici a graecis granum il lud, quod a nostris lolium appeliatur scribit Dioscorides libro secundo, ac praeterea testantur hi, qui ab Aristotele, in li. de somno, et uigilia, atque a Plinio libro decimo octauo de eadem, scribuntur effectus, quod scili cet capitis grauedinem, et uertigines facit. Plinius tamen eodem libro, atque eodem capite aeram describit, et lolium quoque, tamquam ab aera differat separatim nominat. Nam si idem putauit et lolium, et aeram mirum, quod sicuti in plerisque aliis frugibus, atque earum uitiis, in quibus nomina latina non deerant, sicuti in tritico, hordeo, et auena, graecis utendum non censuit, non idem quoque in lolio statuerit tam praesertim apud omnes usitato uocabulo. Quamquam similis quoque de Auena error in eodem libro, et capite legatur. Nam cum in principio uitia frugum exponit, scribit hordeum in auenam degenerare, paulum ue ro infra scribit hordeum necari a festuca, quae aegilops nominatur At si Dioscoridi credimus, quae aegilops a graecis dicitur, a latinis aue na nuncupatur. Galenus quoque in primo sui de alimentis libri uolumine, cum in tritico. atque hordeo generatio minus prospere cesserit, alterum in aeram, alterum in aegilopen frequentius conuerti testatur, quod et maximum est argumentum aeram idem esse quod lolium. Haec ego in meo libro ad litteram, non tam plinium accusans, ut dixi, uel per calumniam repraehendens, ceu eius patronus obiicit, quam de homine latinissimo admirans, cui ubi non oportuit, graeca uocabula libuit usurpare. Vnde enim haec graecitatis, affectatio ut quispiam modo siton, modo frumentum modo arton, modo panem, autor latinus scribat, nisi lexica. i. uoca bularia scribat. Nam par est quod a plinio scribitur, aliquando aera, ali quando lolium, aliquando aegilops, aliquando auena. Sed uideamus quid ad haec Pli. patronus pro Pli. respondeat in sua ad Ciues ueronenses uiros clarissimos praefatione. Post multas Plinii laudes, quem linguae latinae, nos quoque autorem nunquam satis laudari posse iudicamus, tandem in illos inuehitur medicos, qui plinium per calumniam in aera re praehenderunt, me scilicet innuens. licet non nominet, sed tam significans quam si nominaret, immo quasi digito ostendens, quando quidem nullus alius medicus, praeter me unum qui Plinium in aera notauerit. Inuehens autem in amicum grauius forte, quam debuerat, scribit haec uerba.