# De Plinii erroribus 83

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/83

Queri enim ab eo potuisset, ubi unquam, uel ipse experientia didicisset, uel apud grauioris autoritatis medicum, siue philosophum legisset, Hederae granum aeque, atque aerae in pane capitis uerti ginem facere. Sed quoniam huius questionis scopulos, quantum potuit euitauit, nos aliis ipsum interrogationibus fatigabimus. Quae sit illa haerba interrogantes, quae triticum circumligando se enecet. Quod nomen, uel apud autores graecos, uel latinos, uel saltem in uulgo habeat, nos aeram graece a plinio, non sine errore tamen, diximus appellari ut habet communis codicis scriptura, latine lolium. An orobanche quidem, quae eruum, aegilope quae hordeum, haerba securina graece dicta pelecinos quae lentem simili modo hoc est ciacumligando se necant, sua habuere tum apud graecos, tum apud latinos nomina sola tritici pestis, quae tamen tanto debuit esse nobilior, quanto triticum ma gis omnibus aliis expetitur frugibus, atque iccirco plus ab iniuria defenditur, remansis ἀσώνυμες idest carens nomine. Hanc uocabulorum inopiam, si quis linguae nostrae ausit adscribere, graecis certe non tribuet, qui ita πυρασχην, hoc est triticum strangulantem, sicuti ὁροβάσχην dicere potuerunt, si aliud nomen non habuissent haerbae simili modo triticum se circumligando necantis quo oροβdrxx eruum. Adde quod solet plinius speciales haerbas, quae habent aliquam insignem uim, si carent nomine, per similitudinem aliquam nobis indicare, ueluti eodem libro decimo nono, et capite decimo sep timo haerbam albam panico similem nasci ait occupantem arua, pecoriguoque mortiferam, aut si non solum nomen, sed similitudinem etiam ignorat, saltem earum nomen ignotum esse hominibus testatur, ut libr. etiam, et capite allegatis, ait pestem a milio, atque panico sturnorum, passerumue, agmina abigi haerba cuius nomen ignotum est, quod etiam fecisset in haerba circumligando se triticum enecante, si non aera hoc in loco, sed haerba (ut uult plin. patronus) scriberetur. Exempla autem quae plin. patronus affert, ubi uel Theophrastus, uel plinius de haerbis frugibus noxiis loquuntur, partim falsa sunt, uel male intellecta, partim nihil ad praesentem attinent locum. Primum.n. Theophrastus li. octauo de plantis perperam allegatur, nusquam. n. in eo libro ea uerba le guntur quae pli. patronus adducit, quoniam enata haerba triticum strangu lat. Siqua uero sunt, quae talem sensum uideantur habere, haec nihil ad praes eten attinent disputationem, in qua quaeritur, nunquid sit haerba aliqua quae circumligando se triticum enecet. Theophrastus sane lib. viii.de plantis haec uerba scribit. Imbres.n.tum alias contrarii sunt, tum semina saepe corrumpunt, quod si minus, haerbae quidem Luxuriam mouent, ut sata stran gulentur, atque omne alimentum amittant.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
