Latin
84
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 84
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem uerba non id si bi uolunt, de quo Plinii patronus contendit, sata a quibusdam haerbis se circumuoluentibus strangulari, sed sensus est quod sata aliquando nimium in haerbas excrescentia, sua luxurie strangulantur, atque alimento priuantur. De quo satorum uitio, etiam Virgilius meminit in Georgicis, Luxuriem segetum terra depascit in haerba. Sed et Pli. ipse libr. ,xviii. capite. xvii. de eodem uitio scribit in hunc modum. Inter uitia segetum, et luxuria est, cum nimia sua fertilitate procumbunt. Hoc autem uitio non modo se getem, sed etiam aliquas arbores strangulari testatur Theophrastus li. v. de causis plantarum, ubi ita scribit. Arborum autem genus etiam ali quod fortassis est, cui corruptio secundum naturam sponte, nec ullo pacto afflictato, sed bene uigenti eueniat, ut pino cum radices mutatae in tae dam fuerint. Ita enim fit ex nimietate nutricionis, cumque per taedam transmittere pabulum arbores nequeant, moriuntur, quod proximum il li uidetur, quod animalibus, quae extra modum crassantur, atque pinguescunt Cum. n. auram attrahere nequeant, nec ullo pacto spiritu uti possint, perper obesitatem, condensationemque strangulantur. Quamobrem non inepte rustici hoc uocabulum de pino usurpant. Pinum. n. strangulari aiunt obesitate, atque pinguedine, quippe omnia spiritum desiderant. aliquem, uel solutionem, uel meatuum libertatem. Ergo corruptiones huiuscemodi potius natu rales esse putauerim. Haec Theophrastus, ex cuius uerbis apparet plan tas duplici ratione strangulari, uel quia aliae plantae ipsis circumuoluun tur, quomodo eruum ab orobanche, et simili ferè modo lentem ab apa rine scribunt strangulari, et Theophrastus lib. viii. de plantis, et Gale nus libro primo de Alimentis, uel non aliena Iniuria, sed sui ipsarum luxuria, atque obesitate quod de satis libro allegato Theophrastus, de arboribus autem libro quinto, de causis testatur. Debuit ergo Plinii patronus id quod aliis medicis in sua praefatione suadet faciendum, Theophrasti uerba, uel fidelius citare. uel eadem examinare diligentius, quod etiam in uerbis Plinii ipsum facere oportuit. Nusquam. n. ea uerba scribit Plinius quae Plinii patronus adducit, haerba circumligando triticum, et eius radices enecat.